PL 14, col. 39
Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne
eum ait: Obmutesce, diabole; quia non te torquet
Ambrosius, sed fides sanctorum et invidia tua;
quoniam illuc vides ascendere homines, unde tu dejectus
es; nam Ambrosius nescit inflari. Quo dicto,
ille qui clamabat, obmutuit, postratusque in terram
est, nec amplius vocem qua obstrepere posset,
emisit.
34.
Per idem tempus cum consulatus sui tempore
imperator Honorius in urbe Mediolanensium, Lybicarum
ferarum exhiberet munus, populo illuc concurrente,
data copia est missis militibus tunc ab
Stilicone comite hortatu Eusebii praefecti, ut Cresconius
quidam de ecclesia raperetur; quem confugientem
ad altare Domini sanctus Episcopus cum
clericis, qui in tempore aderant, defendendum circumdedit.
Sed multitudo militum, quae duces suos
habebat de perfidia Arianorum, praevaluit adversum
paucos; atque, ablato Cresconio, exsultantes ad amphitheatrum
reverterunt, Ecclesiae luctum non modicum
reliquentes; nam Sacerdos prostratus ante
altare Domini factum diu flevit. Sed in tempore cum
revertissent, et renuntiassent iis, a quibus fuerant
destinati milites, dimissi leopardi saltu celeri ad
eumdem locum, in quo sederant qui de Ecclesia
triumphabant, ascendentes graviter laniatos reliquerunt.
Quod ubi vidit tunc Stilico comes, poenitentia
motus est, ita ut per multos dies satisfaceret Sacerdoti,
et illaesum quidem illum qui ablatus fuerat, dimisit:
sed quia gravissimorum criminum erat
reus, et aliter emendari non poterat, ad exsilium
destinavit, non multo post indulgentia prosequente.
35.
Per idem tempus cum ad palatium pergeret,
eumque pro loco officii nostri sequeremur, Theodulo
tunc notario, qui postea summa cum gratia
Mutinensem rexit ecclesiam, cum casu quidam pede
esset lapsus, atque prostratus jaceret in terra, ridenti
factum conversus Sacerdos ait: Et tu qui stas,
vide ne cadas [(I Cor., X, 12)] . Quo dicto, statim is qui
alienum lapsum riserat, suum doluit.
36.
Per idem tempus Frigitil quaedam regina Marcomannorum,
cum a quodam Christiano viro, qui
ad illam forte de Italiae partibus advenerat, referente
sibi audiret famam viri, Christo credidit, cujus
illum servulum recognoverat, missisque Mediolanum
muneribus ad Ecclesiam per legatos postulavit, ut
scriptis ipsius qualiter credere deberet, informaretur.
Ad quam ille epistolam fecit praeclaram in modum
catechismi, in qua etiam admonuit ut suaderet viro
Romanis pacem servare: qua accepta epistola, mulier
suasit viro, ut cum populo suo se Romanis traderet.
Quae cum venisset Mediolanum, plurimum doluit
quod sanctum Sacerdotem, ad quem festinarat, minime
reperisset; jam enim de hac luce migraverat.