PL 14, col. 40

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

37.
Temporibus vero Gratiani, ut retro redeam,
cum ad praetorium Macedonii tunc magistri officiorum
pro quodam intercedendum perrexisset, atque ex
praecepto supradicti viri fores invenisset clausas, nec
copiam ingrediendi adeptus esset, ait: Et tu quidem
venies ad ecclesiam nec clausis januis invenies,
qua ingrediaris. Quod factum est; mortuo enim Gratiano,
confugiens Macedonius ad ecclesiam, patentibus
januis, aditum reperire non poterat.
38.
Vir autem ipse venerabilis Episcopus multae
abstinentiae, et vigiliarum multarum et laborum, quotidiano
jejunio macerans corpus, cui prandendi numquam
consuetudo fuit, nisi die sabbati, et Dominico,
vel cum natalitia celeberrimorum martyrum essent.
Orandi etiam assiduitas magna die ac nocte: nec operam

declinabat scribendi propria manu libros, nisi
cum aliqua infirmitate corpus ejus attineretur.
Erat etiam in illo sollicitudo omnium Ecclesiarum,
interveniendi etiam magna assiduitas et constantia.
In rebus etiam divinis implendis fortissimus, in tantum
ut quod solitus erat circa baptizandos solus implere,
quinque postea episcopi tempore quo decessit,
vix implerent. Sollicitus etiam nimium pro pauperibus
et captivis; nam in tempore quo episcopus ordinatus
est, aurum omne atque argentum quod habere
poterat, Ecclesiae vel pauperibus contulit. Praedia
etiam quae habebat, reservato usufructuario germanae
suae, donavit Ecclesiae, nihil sibi quod hic
suum diceret, derelinquens; ut nudus atque expeditus
miles Christum dominum sequeretur: Qui cum

dives esset, propter nos pauper factus est, ut nos ejus
inopia ditaremur [(II Cor., VIII, 9)]
.
39.
Erat etiam gaudens cum gaudentibus, et flens
cum flentibus [(Rom., XII, 15)] ; siquidem quotiescumque
illi aliquis ob percipiendam poenitentiam lapsus
suos confessus esset, ita flebat, ut et illum flere compelleret;
videbatur enim sibi cum jacente jacere.
Causas autem criminum quae illi confitebatur, nulli
nisi Domino soli, apud quem intercedebat, loquebatur;
bonum relinquens exemplum posteris sacerdotibus,
ut intercessores apud Deum magis sint, quam
accusatores apud homines. Nam et secundum Apostolum [(II Cor., II, 8)] ,
circa hujusmodi hominem confirmanda
charitas est; quia ipse sui accusator est,
nec exspectat accusatorem, sed praevenit; ut confitendo

suum allevet ipse delictum; ne habeat quod
adversarius criminetur. Ideoque Scriptura dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui
[(Prov.,
XVIII, 17)]
. Vocem enim eripit adversario, et quasi
dentes quosdam paratos ad praedam criminationis
infestae peccatorum suorum confessione confringit,
dans honorem Deo, cui nuda sunt omnia [(Hebr., IV,
13)] , et qui vult vitam magis peccatoris quam mortem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.