PL 14, col. 368
De Noe et Arca (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
quo carnis illecebra viam ejus corruperit. Qui si intellexisset
quod munus accepisset a Deo, non utique
passus esset, ut caro obstaret animae virtutibus. Itaque
caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae
velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua
velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque
passionum flumina, lateque exundant. Quibus
demergitur animae quoddam excusso gubernatore
remigium, cum ipsa mens velut quibusdam
tempestatibus et procellis victa loco suo cedit. Pulchre
autem ait, quia homo viam naturae suae corrupit.
Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum
tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili
gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis.
Alii habent: Viam ipsius, hoc est, Dei. Hoc solet
verbo Domini declarare.
CAPUT VI.
De constructione arcae, in qua humani corporis figura
describitur; et cujus nidi singulas ejusdem corporis
humani partes significant. Quomodo illae bitumine,
ut firmiter sibi cohaereant, sint liniendae.
13.
Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam
si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus
aedificatione descriptam humani 233 figuram corporis.
Quid est enim quod ait Deus: Fac igitur tibi
arcam de lignis quadratis [(Gen. VI, 14)]
? Quadratum
certe hoc appellamus, quod omnibus bene consistat
partibus, et conveniat sibi. Itaque et Deus auctor
nostri corporis, naturaeque fabricator astruitur, et
opus ipsum perfectum esse iis sermonibus significatur.
Quadrata autem hominis membra esse evidens
ratio, si consideres pectus hominis, consideres
ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi
cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura
naturalis exceditur. Jam pedes, et manus, brachia,
femora, et crura quadripartita quis non ipso visu advertat?
Sunt autem pleraque eorum, et si non ejusdem
longitudinis, aut latitudinis; tamen quae analogiam ita
servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque
concurrat: longitudo prolixior quam latitudo sit,
latitudo quam altitudo. Et sicut ligni arcae trina distantia
est; siquidem trecentorum cubitorum longitudinem,
et quinquaginta cubitorum altitudinem, et
triginta cubitorum altitudinem servandam esse praescripsit:
ita et in nostro corpore summa est, et media,
et minima distantia. Summa secundum longitudinem,
media secundum latitudinem, minima secundum
altitudinem: totum tamen corpus attextum ex
singulis membris quadratum videtur. Nam et in usu
ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes
proceritate, et validos robusti qualitate corporis
aestimamus.