PL 14, col. 374

De Noe et Arca (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

epulasque permixta? Quomodo enim poterant diutius
vitam procedere, simul edentes, et esurientes, et bibentes,
sitientesque, et priusquam replerentur exinanientes
omne quod sumpserant, statimque esurientes?
Nunc autem dum paulatim descendit esca,
famem et cruditatem naturalis temperat providentia.
Primum enim in stomacho quem plerique ventrem
appellant superiorem, cibus conficitur: deinde coquitur
in jecore, atque eo digeritur vapore. Succus
ejus dividitur certis viscerum portionibus, ex quo
omne corpus valescit. Quod satis juniorum incrementa,
senum testificatur perseverantia. Reliquum cibi
in ventrem defluit. quem omnes ventrem appellamus
sine adjectione, plerique dicunt ventrem inferiorem;
ex quo fimus necesse est qui plenus jam corruptionis
descenderat, egeratur per illud ex transverso ostium.

29.
Haec cum ita affabre naturali institutione ad
Dei praeceptionem composita videantur; tamen si non
edendi a nobis, agendique modus servetur, tamquam
exuberantibus passionibus generatur diluvium, et
quaedam totius labes corporis. Intemperantia enim
accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam
creat. Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur
doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis
asperitate interior quidam intestinorum
amictus raditur; quia velut chartae specie geminus
eorum amictus asseritur: unus exterior quem continuum
aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a
summo ad imum directus: alius interior tamquam
lateribus attextus; unde aiunt non totum solvi cum

raditur. Nam si continuus esset interior, immedicabilis
ejus scissura foret, illic per moram adjunctionum
adhaerere ciborum reliquias. Quae si adjunctiones
solvantur, transire semesos cibos, et potus defluos,
hoc est hominis diluvium.
30.
Unde mihi videtur per arcae hujus figuram voluisse
Deum nos edocere, quemadmodum ab hoc
speciali tuti simus diluvio. Corruptela enim diluvii
causa est: ea ubi irrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt
omnes fontes cupiditatum; ut totum corpus tanto
et tam profundo vitiorum fluvio mergatur. Nihil est
enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem,
quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo
quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam,

ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem
innocentiae amiserit. Maximum ergo in hoc diluvio
est remedium, ut justum 239 praeferas, eumque mandati
coelestis exsecutorem eligas. Quis est justus in nobis,
nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat
omne animantium genus, quod est super terram?
Cohibe orgo et tu omnes irrationabiles passiones tuas,
omnesque sensus tuos menti subjice, animique imperiis
assuesce. Evolare foras non sinas cupiditates
tuas, exire in vulgus libidinem; et per rationabilem
mentem poteris etiam irrationabilia tua, et immunda
peccata ab omni periculo diluvii liberare.
CAPUT X.
De tribus causis ob quas muta inanimantia per diluvium
subjecta sint poenae, et quemadmodum sensus
nostri peccato moriantur; ac Deus testamentum
suum cum justo statuerit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.