PL 14, col. 435
De Abraham (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
Diximus de Abrahae devotione, ac fide, de prudentia,
justitia, charitate, parcimonia: nunc etiam
de hospitalitate dicamus. Est enim non mediocris ea
virtus. Unde et Apostolus principaliter eam in episcopo
esse oportere geminae scriptionis docuit auctoritate;
ut praesto sit advenientibus, et occurrat obviam,
et itinera exploret, et adsit non quaerentibus,
et rapiat 295 praetergredientes. Ante ostium sedebat
Abraham, sedebat meridie. Quando alii requiescebant,
iste hospitum explorabat adventus. Merito illi Deus
apparuit ad quercum Mambre, quia fructum hospitalitatis
studiosissime requirebat.
33.
Et respiciens, inquit, oculis vidit, et ecce tres
viri stabant secus illum. Et cum vidisset illos, cucurrit
obviam illis [(Gen. XVIII, 2)]
. Vide primo fidei mysterium.
Deus illi apparuit, et tres aspexit. Cui Deus
refulget, Trinitatem videt, non sine Filio Patrem
suscipit, nec sine Spiritu sancto Filium confitetur.
Haec alibi plenius [(In lib. de Resurrectione carnis)] .
Nunc moralis persequendi propositum est loci. Non
otiosus sedet, qui longe aspicit: nec aspexisse contentus,
cucurrit obviam. Festinavit occurrere, quia
non satis est recte facere, nisi etiam maturare quod
facias. Festinanter enim manducare pascha lex jubet [(Exod. XII, 11)] .
Uberiores enim fructus habet celerata
devotio. Disce ergo quam impiger esse debeas,
ut possis praevenire hospitem; ne quis praeveniat, et
te boni muneris defraudet copia.
34.
Bona est hospitalitas, habet mercedem suam,
primum humanae gratiae, deinde quod majus est, remunerationis
divinae. Omnes in hoc incolatu hospites
sumus; ad tempus enim habitandi habemus hospitium:
emigramus propere. Caveamus ne si nos
duri aut negligentes fuerimus in recipiendis hospitibus,
etiam nobis post vitae istius cursum sanctorum
hospitia denegentur. Unde in Evangelio Salvator dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos
recipiant in aeterna tabernacula sua
[(Luc. XVI, 9)]
.
Deinde etiam in hoc corpore sitis plerumque oboritur
peregrinandi necessitas. Quod ergo aliis negaveris,
id in te ipse decernis: et quod aliis detuleris, eo
te facies dignum videri. Si omnes eam sententiam
non suscipiendi hospites sequantur, ubi erit requies
peregrinantibus? Relictis igitur humanis habitaculis,
captabimus secessus ferarum, bestiarum cubilia.
35.
Sed pauperiem praetendis. Non opes a te hospes
requirit, sed gratiam; non ornatum convivium,
sed cibum obvium. Melior est, inquit, hospitalitas
cum oleribus ad amicitiam et gratiam, quam si vitulos
occidas ad praesepia cum inimicitiis [(Prov. XV, 17)]
.
Haec grata hominibus, et accepta Deo. Unde Dominus