PL 14, col. 54

Vita et institutum (Auctor incertus), J. P. Migne

13.
Postea vero quam maximum illum praeliatorem,
divinum Ambrosium eorum quae ab illo fiebant,
nihil deterruit (is enim ista tamquam puerorum terriculamenta
existimabat), ille impendio moleste ferens,
ipsum extra templorum limina exire jussit.
Hic autem, Sponte mea, inquit, illud facere, atque
ovium caulas lupis prodere, etiamsi sanguis profundendus
sit, minime feram. Verum si tuae voluntatis
est intus me interfici, gladium, inquit, vel securim
mihi admove; hujusmodi necem ego amplectar
quam libentissime. Et ista quidem divus Ambrosius.
14.
exacto autem spatio temporis non exiguo,
certior factus est Maximus eorum conatuum, quos
contra clarissimum veritatis praeconem attentarant.

Mittit igitur Valentiniano, qui eum a bello adversus
pietatem ipsam suscepto discedere moneret, hortareturque
paternam ne abjiceret religionem. Nisi autem
morem gereret, gravissimum eidem bellum minitabatur,
et re quidem ipsa collecto exercitu, Mediolanum
versus promovit; hanc enim sedem Valentinianus
elegerat ad habitandum. Hic vero irruptionem
ejus cum accepisset, in Illyriam fuga se
contulit, hac ipsa experientia compertum habens,
quantum materna consilia ipsi prodessent.
15.
At imperator Theodosius ubi rescivit et quae
Maximus adversus juniorem Valentinianum moliebatur,
et rursus quaenam ad eum idem scripsisset,
litteris significat juveni fugienti non esse quod quis
admiraretur, si regi timor, tyranno robur conjunctus

esset: Nam pietati, inquit, rex bellum intulit,
tyrannus vero auxiliatus est; et ille quidem ipsam
deserens, nudus aufugit: hic e contrario illa armatus,
victoriam refert ex denudato: pietati enim ipsius
legistator adjutor fuit.
16.
Haec igitur per epistolam, cum longo tractu
esset dissitus, nuntiavit: postquam vero in auxilium
venit, et illum, proprio quidem relicto imperio, in
suo praesentem vidit; primum quidem medicinam
adhibuit ejus animae, et impietatis, qua laborabat,
morbum expellens, in pietatem patriam ipsum reduxit.
Deinde illum confidere jubens, et contra tyrannum
inferens signa, illi quidem sine sanguine
reddit imperium, tyrannum autem supplicio afficit.
Enim vero violare se credidit inita pacta cum Gratiano,

nisi ab illis, qui hunc principem trucidaverant, poenas repeteret. Atque idem imperator fidelissimus,
etiam adversus gentilium errores omnem contulit
diligentiam, legesque pro nulgavit, quibus idolorum
templa destrui praecipiebat.
17.
Etenim Constantinus Magnus, omni laude ac
praedicatione quam dignissimus, pietate ornavit imperium:
ac totum orbem etiam tunc insanientem videns,
daemonibus quidem sacrificare omnino prohibuit,
eorum autem fana stare permisit, ab eis arceri
quemlibet jubens. Et quidem hujus filii paternis institere
vestigiis: Julianus vero renovavit impietatem,
nec non erroris jam exsoleti vehementiorem flammam
accendit. At Jovianus adeptus imperium, rursus idolorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.