PL 14, col. 678
De benedictionibus patriarcharum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
Domini Salvatoris adventum, passionis
ejus et resurrectionis gloriam praedicantes. Ipsi postea
in sua cupiditate, qua terrena flagitia desiderabant,
divina consortia refugientes, corporis castimoniam,
sobrietatem mentis, contemptum pecuniae,
lucrum gratiae, subnervaverunt taurum, illum videlicet
cornua producentem et ungulas, quem vident
pauperes et laetantur; quoniam verbo Dei exaltavit
cornu populi sui, quo et inimicos repulit, et praemium
coronae coelestis emeruit. Hic est taurus quo
Ecclesia figuratur in luna, tunc plenior cum velut
cornibus nixa taurinis, spatium totius orbis includit.
14.
Tamen prophetiae huic videtur etiam gratiam
benedictionis adjungere. Nam ad primogenitum Ruben
dicendo: Non effervescas ut aqua, peccatum
statuit; quia aqua mundare magis delicta, mentesque
nostras ab omni solet vitiorum fervore revocare. Et
iterum dicendo ad Simeon et Levi: Dividam vos in
Jacob, et dispergam in Israel, ostendit gentium
congregatione redimendos. Percusso enim pastore,
grex ille dispersus est, qui fuerat ante collectus; ut
qui non erat, introiret, et sic omnis Israel salvus fieret.
Et maxime propter Tribum Levi debemus hoc
credere; quia ex ea Tribu Dominus Jesus videtur
secundum corporis susceptionem genus ducere. Ex
qua tribu sunt sacerdotes Levi et Nathan, quos sanctus
Lucas in Evangelii libro quem ipse scripsit, inter
majores Domini computavit [(Luc. III, 29 et 31)] . Sacerdos
enim Patris et princeps omnium sacerdotum,
sicut scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum [(Ps.
CIX, 4)]
, sacerdotalis originis successionem debuit vindicare.
15.
Unde et Moyses benedixit hanc Tribum dicens: Date Levi sortem suffragii sui, et veritatem ejus sancto [(Deut. XXXIII, 8)]
.
Benedixit etiam Moyses Tribum
Ruben, sicut habes scriptum: Vivat Ruben, et non
moriatur, et sit multus in numero [(Ibid., 6)]
. Neque
enim benedixisset, si secundum Patriarchae sententiam
benedictione scivisset indignos. Certe quod
strictim ille praeteriit, iste complevit.
518
CAPUT IV.
De benedictione Judae, quae Christo, ejusque incarnationi,
passioni, resurrectioni, atque aliis mysteriis accommodatur.
16.
Et quia per admixtionem generis Juda et Levi
Tribus junctae sunt, ideo Matthaeus ex Tribu Juda
describit ejus familiam [(Matth. I, 3)] . Et Apostolus
ait: Quoniam de Juda ortus est Dominus noster [(Heb.
VII, 14)]
. Ut ex Tribu Levi sacerdotalis et plena sanctitatis
annumeretur haereditas: ex Tribu autem
Juda, ex qua David et Salomon et reliqui reges fuerunt,
regalis successionis splendor effulgeat; ut idem