PL 14, col. 562

De bono mortis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

requiescent stipatae praesidiis angelorum. Quintus autem
ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem,
quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem
libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant
haereditatem. Est enim ordo quietis, quia est
et resurrectionis: Sicut enim in Adam omnes moriuntur,
ita et in Christo, inquit, omnes vivificabuntur. Unusquisque
autem in ordine suo: primitiae Christus; deinde
qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt,
deinde finis [(II Cor. XV, 22 et seq.)]
. Erit igitur ordo
diversus claritatis et gloriae, sicut erit ordo meritorum.
Processus quoque ordinum processum exprimit
claritatis [(IV Esdr. VII)] . Denique sexto ordine
demonstrabitur iis, quod vultus earum sicut sol incipiat
refulgere, et stellarum luminibus comparari;

qui tamen fulgor earum corruptelam jam sentire non
possit. Septimus vero ordo is erit, ut exsultent cum
fiducia, et sine ulla cunctatione confidant, et sine
trepidatione laetentur, festinantes vultum ejus videre,
cui sedulae servitutis obsequia detulerunt: de quo
innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam
mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere,
cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones,
quibus remunerationis aeternae gloria tanta
refertur. Hic ordo, inquit [(IV Esdr., IX)] , animarum,
quae sunt justorum, quas etiam immortales non dubitavit
dicere in quinto ordine; eo quod spatium, inquit,
incipiunt recipere fruentes et immortales. Haec
est, inquit [(Ibid.)] , requies earum per septem ordines,
et futurae gloriae prima perfunctio, priusquam

in suis habitationibus quietae congregationis munere
perfruantur. Unde ait propheta ad angelum: Ergo
dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint
de corporibus, ut videant ea quomodo dixisti [(IV Esdr. IX)] .
Et dixit Angelus: septem dies erit libertas
earum, ut videant, in septem diebus, qui praedicti
sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis
suis. Haec ideo plenius de justorum ordinibus
expressa sunt, quam de passionibus impiorum; quia
melius est cognoscere quomodo innocentes salventur,
quam quomodo crucientur flagitiosi. 410
49.
Ergo quia justi hanc remunerationem
habent [(S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag., c. 11)] ,
ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat
omnem hominem, abhinc induamus hujusmodi studium,

ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet
oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non
separemur ab eo. Et hic quidem positi, meditando,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.