PL 140, col. 1054

Libri decretorum (Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne

ditionis rapit, qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles
quidem, non tamen omnes carnales trahit.
Quia quotidie carnali opere ad vitam multi revocantur,
atque ad statum justitiae, alii per brevem, alii vero per
longam poenitentiam redeunt: et nunc innumerabiles
rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus
signa non exhibet: cum vero coram carnalium oculis
miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non
innumerabiles, sed omnes trahit: quia qui bonis
praesentibus delectantur, potestati illius se absque
retractione subjiciunt. Sed, sicut praefati sumus,
quia plus est omnem hominem quam innumerabiles
trahere, cur prius dicitur, quia omnem trahit, et
post in augmento innumerabiles subjiciuntur? Ratio
namque expetit ut prius quod minus est, et post in

augmento quod majus est, diceretur. Sed sciendum
quia in hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse,
quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit;
quia in tribus annis et dimidio, omnes quos in
studiis vitae carnalis invenerit, jugo suae damnationis
astringit. Ante se vero innumerabiles traxit:
quia per quinque millia, et adhuc amplius annorum
curricula, quamvis carnales omnes trahere minime
potuit, multo tamen plures sunt in tam longo tempore
hi, quos ante se innumerabiles rapit, quam
omnes, quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit.
Bene ergo dicitur, post se omnem hominem
trahit, et ante se innumerabiles: quia et tunc minus
tollet, cum omnes tulerit: et nunc amplius diripit,
cum corda omnium non invadit.
CAP. 97.-- Quod in novissimis omnes Israelitae per praedicationem Heliae converti debeant.

[( Greg. in suis Moralibus dicit: )] Sed extremo Israelitae
omnes ad fidem, cognita Heliae praedicatione,
concurrunt: atque ad ejus protectionem quem fugerant,
redeunt: et tunc illud eximium multiplici
aggregatione populorum convivium celebratur.
CAP. 98.-- De hoc cur in hac vita saepius bonis male sit, et malis bene.
[( Greg. in suis Moralibus dicit: )] Cum valde occulta
sint divina judicia, cur in hac vita nonnunquam bonis
male sit, malis bene: tunc occultiora sunt, cum
et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis
male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur:
quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab

aeterna plenius damnatione liberentur: et mali
bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut
ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde
et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili,
quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter
mala. At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum
valde fit, utrum boni idcirco bona accipiant
ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo
latentique judicio hic suorum operum remunerationem
percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant.
Et utrum malos idcirco adversa feriant, ut
ab aeternis suppliciis corrigendo defendant: an hic
eorum poena incipiat, ut quandoque complenda
eos ad ultima gehennae tormenta perducat.
CAP. 99.-- Quod etiam omnes infideles resurgere debeant ad tormenta, non ad judicium.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.