PL 140, col. 1053

Libri decretorum (Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne

Nam si tanta ligatus facere potuit, quanta solutus
faciet? Quanto propinquius finem mundi diabolus
videt, tanto crudelius persecutiones exercet. Ut quia
se continuo damnandum conspicit, socios sibi multiplicet,
cum quibus gehennae ignis addicatur. Quanto
breve tempus videt diabolus sibi restare, ut damnetur,
tanto in magna persecutionis ira movetur, divina
justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur
iniqui: et ut diabolo durior crescat damnationis
sententia.
CAP. 94.-- Quod ante diem judicii, etiam electi casuri sint in adventu Antichristi.
[( Greg. in suis Moralibus dicit: )] In diebus ejus stupebunt
novissimi, et primos invadet horror. Tanta
enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut

etiam electorum corda non parvo pavore feriantur.
Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si
fieri potest, etiam electi. Quod videlicet dicitur, non
quia electi casuri sint, sed magnis terroribus trepidaturi.
Tunc vero contra eum certamen justitiae, et
novissimi electi habere narrantur, et primi: quia scilicet
et hi qui in fine mundi electi reperiuntur, in
morte prosternendi sunt, ut illi etiam qui a prioribus
mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Helias,
ad medium revocantur et crudelitatis ejus saevitiam
in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires
in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt,
et primi metuunt: quia licet juxta hoc quod spiritu
superbiae sublevatur, omnem temporalem ejus potestatem
despiciant, juxta hoc tamen quod ipsi adhuc

in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter
possunt, ipsa quae fortiter tolerant, supplicia perhorrescunt,
ita ut in eis uno eodemque tempore, et
constantia ex virtute sit, et pavor ex carne. Quia et
si electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc
tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta
qui vincunt.
CAP. 95.-- De Antichristo.
[( Greg. in suis Moralibus dicit: )] Videt enim quod in
fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra
Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur,
tanta virtute principatus, tantis signis et
prodigiis in sanctitatis ostensione se elevat, ut argui
ab hominibus ejus facta non valeant: quia cum potestate
terroris adjunguntur etiam signa ostensae

sanctitatis. Et ait: Quis arguit coram eo viam ejus?
Quis videlicet hominum illum increpare audeat,
cujus visum ferre pertimescit? Sed tamen ejus viam
non solum Helias et Enoch, qui in ejus exprobratione
ad medium perducuntur, sed etiam omnes electi
arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus
malitiae resistunt.
CAP. 96. Item de Antichristo.
[( Gregor. in suis Moralibus dicit: )] Hoc loco homo humana
sapiens dicitur, sed cum plus sint omnes,
quam innumerabiles, quaerendum nobis est, cur ante
se innumerabiles, et post se omnes trahere dicatur, nisi
quod antiquus hostis reprobum tunc hominem ingressus,
cunctos quos carnales invenerit, sub suae jugum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.