PL 140, col. 402

Vita S. Bernwardi (Thangmarus Hildesheimensis), J. P. Migne

duce fabricam monasterii majori ambitu inchoavit,
Liudberto Mogontino existente episcopo,
qui post Karolum subintravit. Locus namque
pratorum ac nemorum amoenitate aptior, tutior
quoque silvarum densitate ac palustri munitate ad
habitationem Deo militantium visus est. Defuncti
itaque sunt ante consummatam fabricam Gandenesheimensis
aecclesiae et dux ac domna Hathumod,
sepultique in antiqua aecclesia Brunesteshusen,
positaque in regimen domna Gerburgis prima,
soror domnae Hathumod, Altfrido venerabili
episcopo mediante, Liudberto quoque Mogontino
archiepiscopo, qui Karolo successit. Nec multo post
decessit, biennio tantum emenso, venerabilis domnus
Altfridus. Consedit autem cum Mogontinis episcopis,

Rabano, Karolo, et duodecim annos cum
Liudberto. Consummata quoque cum omni decore Hildenesheimensi
aecclesiae, quam ipse a fundamentis
construxerat, et Dei gratia consecrata, plenus operibus
bonis decessit. Cui successit Marcwardus,
quintus praesul aecclesiae nostrae, quatuorque
tantum annos sedens, trabes aecclesiae posuit. Post
hunc subintravit domnus Wicbertus, sextus episcopus.
Hic fabricam consummavit, et aecclesiam nichilominus
consecravit. Hic omnem religionem et
disciplinam cum domna Oda et Gerburga abbatissa
in praefato loco inchoavit et perfecit; ejus consilio
omnia disponebant et agebant. Praeerat autem
domna Gerburgis congregationi 22 annos, positaque
est in nova aecclesia, juxta domnam Hathumodam
.
Sororem autem ejus Cristinam domnus Wigbertus
in regimen intromisit et consecravit. Domna quoque
Oda centesimo septimo aetatis anno, omnibus
filiis praemissis, decessit, Cristina tantum superstite,
positaque est juxta filias suas. Sed et ipsa Cristina
sex tantum annos matri supervivens, felici decessu
migravit ad Dominum. Domnus quoque Wigbertus
consedit cum Mogontinis episcopis Liudberto, Sunderaldo,
et Hattone. Post hunc Walbertus succedens,
septimus episcopus, Rotsuitham venerabilem
feminam, de ipsa congregatione electam, in regimen
intromisit, consecrationes quoque in aecclesia praescripta
et ancillarum Dei velationes et caetera ad
ministeria aecclesiastica pertinentia fecit. Post Walbertum
Sehardus, venerabilis vir, pastor octavus

nostrae aecclesiae ordinatur. Hic absque omni contradictione
quaecumque ad aecclesiasticum ministerium
pertinebant in praefato loco administravit. Nonus
post Sehardum Thiethardus antistes nobis praeficitur,
Fritherico archiepiscopo Mogontiae praesidente.
Hic consecravit novam aecclesiam, ubi monachae
nunc Christo militant, et omnia episcopalia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.