PL 140, col. 401
Vita S. Bernwardi (Thangmarus Hildesheimensis), J. P. Migne
[( an. 1000)] , gravibus insecutionum molestiis pro
territorio Gandenesheimensi ab archiepiscopo Willegiso
plane contra aecclesiasticas sanctiones impetitur,
sed eis minime a solitae humilitatis et patientiae
tenaci observantia movetur. His tamen, quae archiepiscopus
non tam justae rationis executione quam
liberae potestatis praesumptione attemptabat, auctoritatis
constantia, non temeritatis audacia, sagacis
ingenii vir obviabat, et secundum illud Pauli: Quamdiu gentium apostolus sum, ministerium meum
honorificabo
[(Rom. XI, 13)]
, quoadusque aecclesiae
Christi pastoris vice praefuit, episcopatus sui jura in
proprii honoris statu conservari summa sollicitudine
procuravit, quod et Deo annuente, laboriose licet,
obtinuit. Sed ne similis controversia de ipsa Gandenesheimensi
aecclesia postmodum valeat oboriri,
omnem disceptationis ordinem inter Mogontiensem
antistitem et venerabilem virum domnum Bernwardum
hic inserere commodum duxi. Necessarium
autem reor ista paulo altius indagando repetere
quod tamen lectori minime debet esse onerosum,
quia posteris fortasse in multis erit profuturum.
12.
Territorium Gandenesheimense, situm in pago
Flenithi, cum adjacentibus villis ad provisionem
Hildenesheimensium episcoporum, ex quo primum
episcopia per Saxoniam disterminata sunt, certum
est pertinere. Quod ex hoc cunctis scire cupientibus
liquido apparet, quia ab ipso principio novellae
Christianitatis nostrae gentis, etiam ante constructionem
praefati monasterii, ad curam nostri episcopi
pertinebat. Temporibus namque domni Altfridi,
qui quartus nostrae aecclesiae antistes extitit, Liudolfus
dux cum religiosa contectali sua Oda, magno
studio in divino cultu accensi, consilio praescripti
antistitis Romam perrexit, ibique a domno Sergio
papa magnifice suscepti; et cum votum illorum in
divinis agnovit, datis reliquiis sanctorum praesulum
Anastasii et Innocentii cum benedictione a se dimisit.
Ad patriam itaque Dei gratia pervenientes,
consilio domni Altfridi coenobium virginum Dei
primo Brunesteshusen adunaverunt, filiam quoque
suam domnam Hathumodam, duodecim annos habentem,
praefato episcopo in regimen intromittendam
assignaverunt, anno Dominicae incarnationis
852 [(cf. Ann. Quedl.)] , Rabono Mogonciae praesidente,
omnem autem provisionem praedicti loci et congregationis
domno Altfrido commiserunt. Unde evolutis
aliquot annis, Karolo Rabano succedente, anno
singularis nativitatis Christi 856, auspicatus est
ipse quendam locum super fluvium Gandae, quem a
fluvio Gandenesheim nominavit: ibique consentiente