PL 140, col. 1056
Libri decretorum (Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne
suorum. Et iterum: Ite in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus.
CAP. 103.-- Quod resurrectio fieri debeat in aetate perfectae juventutis, quae profectu non indigeat.
[( Ex dictis Isidori. )] Inchoatio pacis sanctorum est
in hac vita non perfectio. Tunc autem erit plenitudo
pacis, dum ad Dei contemplationem, absorpta carnis
infirmitate, convaluerint. Resurrectio mortuorum, ut
Apostolus ait, in virum perfectum in mensuram aetatis
plenitudinis Christi futura est: in aetate scilicet
juventutis quae profectu non indiget, et absque inclinatione
defectus in perfectione ex utraque parte
et plena est et robusta. Quamvis nunc filiorum Dei
nomine homines fideles vocentur, tamen ex eo quod
hanc servitutem corruptionis patiuntur, adhuc jugo
servitutis addicti sunt: accepturi plenam filiorum
Dei libertatem, dum corruptibile hoc induerit incorruptionem.
Nunc Deus per speculum agnoscitur: in
futuro autem quisque electus facie ad faciem praesentabitur,
ut ipsam speciem contempletur, quam
nunc per speculum videre conatur. In hac vita electorum
numerum ad dexteram pertinentium, et reproborum
qui ad sinistram ituri sunt, Ecclesiam Dei
compleri: in fine autem saeculi zizaniam a frumento
disjungi.
CAP. 104.-- Quod districtus Judex ad judicium veniens peccatorem videat, ut feriat, non ut salvet.
[( Gregor. in suis Moral. dicit: )] In judicium quidem
Dominus veniens peccatorem videt ut feriat, sed
non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat.
Culpas examinat: et vitam pereuntium
ignorat.
CAP. 105.-- Quod Deus ad judicium veniat ad feriendum videns, et ad salvandum non videns.
[( Gregor. in suis Moral. dicit: )] Districtus Judex ad
judicium veniet, et ad salvandum non videns, ad feriendum
videns: quia quem in praesenti vita dispensationis
suae miseratione non respicit, respiciendo
postmodum per justitiam extinguit. Nunc enim peccator
quisque dum non metuit, et vivit, et blasphemat
et proficit: quia scilicet misericors Creator
quem expectando vult corrigere, aspiciendo non vult
punire; sicut scriptum est: Dissimulans peccata
hominum propter poenitentiam. Sed tunc peccator
cum respicitur non subsistit: quia cum districtus
Judex merita subtiliter inquirit, res ad tormenta
non sufficit. Quamvis hoc etiam justorum voci congruit:
quorum mens semper sollicita venturo examini
intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum
caute considerant, ante quantum judicem stabunt.
Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant
quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis.
Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant
bona gratiae Conditoris. Considerant prava
quam districte judicet, bona opera quam subtiliter
penset: et perituros se absque ambiguitate praesciunt,
si remota pietate judicentur. Quia hoc ipsum quoque
quod juste videmur vivere, culpa est, si vitam