PL 140, col. 1057

Libri decretorum (Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne · Acta (Concilium in Salegunstat habitum; Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne

nostram cum judicat, hanc apud se divina misericordia
non excusat.
CAP. 106.-- Quod in die judicii duo ordines in quatuor dividantur.
[( Ex dictis Isidori. )] Duae sunt differentiae vel ordines
hominum in judicio, hoc est, electorum et reproborum.
Qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum
ordo unus est, qui cum Deo judicat, et alius
qui judicatur. Utrique tamen cum Christo regnabunt.
Similiter ordo reproborum pariter in duo: dum hi
qui intra Ecclesiam sunt mali, judicandi sunt, et damnandi.
Qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt,
non sunt judicandi, sed tantum damnandi. Primus
igitur eorum ordo qui judicantur, et pereunt, opponitur
illi ordini bonorum de quo sunt qui judicantur

et regnant. Secundus ordo eorum qui non judicantur,
et pereunt, opponitur illi ordini perfectorum
qui sunt hi qui non judicantur, et regnant. Tertius
ordo eorum qui judicantur et regnant: illi ordini
contrarius est de quo sunt qui judicantur et pereunt.
Quartus ordo eorum qui non judicantur et regnant,
opponitur illi contrario ordini qui illi sunt qui non
judicantur et pereunt. Gemina punitur sententia impius:
dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate
percutitur ne veritatem videat, aut dum in fine damnabitur
ut debitas poenas exsolvat.
CAP. 107.-- Quod liber vitae sit ipsa visio advenientis Judicis: quia quidquid quis fecerit, ipso viso statim intelliget.
[( Gregor. in suis Moral. dicit: )] Libri aperti sunt, et

alius liber apertus est qui est vitae: et judicati sunt
mortui ex his quae scripta erant in libris. Liber namque
vitae est ipsa visio advenientis judicis. In quo
quasi scriptum est omne mandatum: quia quisquis
eum viderit, mox teste conscientia quidquid non
fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur: quia
justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata
coelestia opere impressa cernuntur. Et judicati sunt
mortui ex his quae scripta erant in libris: quia in
ostensa vita justorum, quasi in expansione librorum,
legunt bonum quod agere ipsi noluerunt: atque eorum
qui fecerunt comparatione damnantur. Ne ergo
unusquisque tunc videns eos, quod non fecit defleat,
nunc in eis quod imitetur, attendat: quod quidam
facere non cessant.
CAP. 108.-- De gloria sanctorum post judicium.
FINIS LIBRI XX.

In Dei nomine, ego Aribo Moguntinae sedis archiepiscopus,
quamvis indignus, cum caeteris confratribus
nostris, et coepiscopis, Burchardo Wormaciensi,
Werenhario Argentino, Brunone Augustensi, Ebethardo
Babenbergensi, Meginhardo Wircenburgensi,
synodum in Salegunstat condiximus. Anno Dominicae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.