PL 140, col. 1128

Fragmentum expositionis Psalmi LXVIII (Auctor incertus (Romualdus Camaldulensis)

Aperte haec de Judaeis, qui cum nunc quam dilexerunt
( sic ) dicit: Et de profundis aquarum. Demus
operam ut hisdem verbis et nos Dominum rogemus,
quibus Caput nostrum exorasse cognoscimus.
Hoc plane subtiliter perscrutandum est quare superius
infixo limo dixerit et hic ne in ipso haerere
possit exorat. Infixus utique limo fuit, quum suscepta
carnis infirmitate tenebatur; unde etiam mortem
crucis accepit. Hic autem competenter exposcit ut
anima ejus a desideriis luteis, id est hujus mundi
cupiditatibus, reddatur aliena, quod bene suscipitur
a parte membrorum, quia ille luto inhaerere non
poterat qui peccati maculam non habebat. Libera me

ex odientibus me, istud ad Judaicum populum manifestum
est pertinere. Quare, surgente Christo,
eorum odia frustrata vanuerunt; nam quod dixit: De profundis aquarum,
ad populum ipsum non est
dubium pertinere, quia profundus erat malignitate
consilii, et seditionibus turbulentus.
Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
Vox Christi in id quod homo est. Haec passionibus
tempestas non eum in profunditate abyssi retineat
infernalis. Neque absorbeat me profundum, in
quo, dum per mortem descendit, non devoretur
ab eis; neque urgeat super me puteus os suum, aditus
inferni, sive diabolus. Rogat enim ne mergatur a

fluctibus, id est a saeculi istius tempestate saevissima,
quae in modum maris animas sorbuit, quando
eas vitio pravitatis involverat; ait enim: Neque
absorbeat me profundum. Profundum utique peccatum
est, quod voracitate quadam deglutit animas
impiorum, ut ad poenitudinem redire nequeant qui
de actuum suorum iniquitate desperant. Neque
urgeat super me putens os suum. Puteus enim est
terrae altius excavata profunditas; in quo, per allegoriam,
vere incidunt peccatores, quando se a vitiosa
voluntate non abstrahunt; urgetque super
eos os suum concludere, cum usque ad mortis suae
tempus in pessima voluntate persistunt.
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

Vox Christi ad Patrem pro parte carnis. Haec,
secundum infirmitatem humanam postulat, dicens:
Qui alios mea passione redemisti, me praecurrente
misericordia contemplare. Dicit enim: Exaudi me,
Domine; causamque quare exaudiatur adjungit, non
quia meretur humanitas, sed quia misericordia Domini
est benigna semperque ad benefaciendum
parata, cum tamen pie petitur, et ei purissime supplicatur.
Et, ut ipsam benignitatem pius doctor
exponeret, adjecit: Secundum multitudinem miserationum
suarum respice in me. Ad ipsam semper reddit
( sic ) quam debilibus sit patrona, cui omnia peccata
cedunt, quamvis numerosissima comprobentur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.