PL 140, col. 394
Vita S. Bernwardi (Thangmarus Hildesheimensis), J. P. Migne
illos tali exemplo ad provectum virtutum incitarem.
Et quia hoc ipso ignorante subire temerarium scivi,
diu cunctatus haec publice cum illo confabulari, tandem
oportunitate nacta, aditum temptavi. Primo
itaque forti auctoritate adversabatur michi; nam in
cunctis jactantiam et popularem favorem ceu mortiferum
venenum vitabat. Tandem cum saepius ingererem,
grave peccatum esse, bona opera celare, ne
alii exemplo tali proficiant, cum Dominus dicat: Luceat lux vestra coram hominibus
[(Matth. V, 16)]
et
caetera, cessit meo arbitratu quae compingerem relinquens,
quia a puero mecum usque ad juvenilem
aetatem obversatus, quasi filius patri familiarius adhaesit
et convixit, nec aliquid in omni studio ejus
vitae meam conscientiam fraudare potuit, quin plenissime
scirem.
INCIPIT VITA BERNWARDI EPISCOPI ET CONFESSORIS.
agere. Quem etiam mecum interdum in servitium
domni episcopi extra monasterium excedens ducebam,
ut illius ingenium, quod in multitudine epheborum
discernere et ad votum meum discutere non
potui, illis remotis singulari studio subtilius diligentiusque
eventilarem, mirumque in modum vario
virtutum pigmentario ultra id aetatis respersum repperi.
Nam saepe totum diem inter equitatum studendo
attrivimus, nunc legendo non minus prolixam
lectionem quam si in scolis ad hanc vacaremus,
nunc poetizando per viam metro collusimus, inde
ad prosaicam palaestram exercitium alternantes, interdum
simplici contextu rationem contulimus, saepe
syllogisticis cavillationibus desudavimus. Ipse quoque
crebro me, etsi verecunde, acutis tamen et ex intimo
aditu phylosophiae prolatis quaestionibus sollicitabat.
Tanta ergo facilitate cupitum ejus ingenium michi
applaudebat; pene enim nulla hora, nec refectionis
quidem, desidiae illum arguebat. Et quamquam vivacissimo
igne animi in omni liberali scientia deflagraret,
nichilominus tamen in levioribus artibus quas
mechanicas vocant studium impertivit. In scribendo
vero adprime enituit, picturam etiam limate exercuit,
fabrili quoque scientia et arte clusoria omnique
structura mirifice excelluit, ut in plerisque aedificiis,
quae pompatico decore composuit, post quoque claruit.
In negociis vero domesticis et ad usum rei familiaris
pertinentibus vivacissimus executor acsi a
puero his nutritus calluit. Hujusmodi Deo gratae et
hominibus acceptae indolis gratia domno episcopo,