PL 140, col. 395

Vita S. Bernwardi (Thangmarus Hildesheimensis), J. P. Migne

apud quem versabatur, omnique congregationi dignus
et familiaris efficiebatur, propinquorumque dilectioni
probatissimus habebatur. Avus quippe ejus Athelbero
palatinus comes, vir plurima virtutum laude
insignis, qui commissae sibi praefecturae exactionem
magis ex debito quam ex intentione gerebat, cum
prole utriusque sexus felicissime habundaret, hunc
praeclarum adolescentem, primis auspiciis pubescentis
decoris florentem, in affectum filii adoptavit. In
quo quia salutaris consilii stationem saluberrimam
repperit, familiarius sibi adjunxit, ut ne minimum
quidem sine ejus consultu ageret.
2.
Adeptus itaque a Willegiso venerabili archiepiscopo
subdiaconatus gradum, aliquamdiu cum
illo conversatus, eum propter morum honestatem

ac vitae probitatem religionis profectum in illo sentiret,
diaconum illum ordinavit. Interjecto quoque
non longo spacio, presbiterii eum honore sublimavit.
Reversusque ad praefatum comitem, suum videlicet
avum, affectuosissime ab illo susceptus est,
plurimumque rogatus ne ab eo discederet, facile
acquievit; cui tanta humilitate ac instantia famulabatur,
ut, caeteris refrigerandi causa interdum remotis,
ipse dies noctesque continuans, indefessus
ei adhaereret, aegri senis et aevo pleni imbecillitatem
patientissime moresque supportaret, inter ipsum et
familiam medius incederet, salutaribus monitis cottidie
illos ad agenda informans, curam illorum apud
comitem vigilanti benignitate frequentans. Pro paterno
quoque affectu ad filios totum se profudit, magnamque

gratiam inter illos conciliabat. Et quamvis
in hujusmodi familiaritate invidia facile subrepat,
hanc maxima cautela in plerisque declinabat. Inter
patrem quoque et filium, domnum videlicet episcopum,
internuncius saepe discurrebat, magnamque
inter illos familiaritatis gratiam conciliabat. Ipsi
ergo episcopo tantum complacuit, ut Daventrensi
coenobio sua vice illum praeponere vellet, fitque inter
episcopum et comitem de tantae indolis juvene
religiosa concertatio, ut uterque pro morum gratia
illum sibi adoptare intenderet. Sed ipse imbecillis
avi infirmitatem sustentare, quam episcopales delicias
appetere malebat. Cum quo usque ad diem
sui exitus fideli devotione desudabat. Quo defuncto
[( an. 987)] , ad palatium se contulit, in servitium

videlicet tercii Ottonis imperatoris, qui
septennis adhuc puer, cum venerabili et sapientissima
matre domna Theuphanu augusta rebus praeerat.
A qua hic venerabilis juvenis Bernwardus
benignissime suscipitur, atque in brevi summae
familiaritatis locum apud illam obtinuit, adeo ut
domnum regem fidei illius literis imbuendum moribusque
instituendum consensu cunctorum procerum
commendaret. In quo ita excelluit, licet quorundam
invidia morderetur, ut puer imperialis in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.