PL 140, col. 397
Vita S. Bernwardi (Thangmarus Hildesheimensis), J. P. Migne
disciplina constitutus, capitulum cum fratribus qui
secum conversabantur adiit. Feriam quoque et
lunationem, nomina quoque fratrum quorum annualis
memoria instabat, cottidie recitari jubebat.
Oratione vero peracta, circa horam terciam ad
missarum sollempnia festiva celebratione procedens,
magna animi contritione se ipsum totum
Domino profudit. Inde in publicum progressus,
forenses causas et oppressorum negocia breviter examinabat,
quia et ingenio ac facundia adprime callebat.
Sicque operiebatur clericum dispensatorem,
qui elemosinae et pauperibus praeerat, quorum multitudinem,
centenos videlicet vel eo amplius, diatim
habundantissime victu refecit; plerosque etiam vel
argento vel caeteris subsidiis, prout facultas concessit,
sublevabat. Inde officinas ubi diversi usus
metalla fiebant circuiens, singulorum opera librabat,
donec circa nonam, rite omnibus peractis, cum
timore et benedictione Domini, ad mensam, fratrum
populique stipatus frequentia, consedit; non
pompatice quidem, sed religioso silentio, cunctis
ad lectionem honestissima disciplina intentis, quae
inter coenandum non brevis legebatur. Infirmis
quidem fratribus et senio confectis benedictionem
de manu sua dirigebat hilariter, cum tamen nullum
egenum in urbe vel in suburbio, quem scire posset,
hujusmodi pietate privaret. Ita quippe juxta Apostolum [(I Cor. IX, 22)]
omnia omnibus esse desiderabat,
ut omnes in Christo lucrifaceret.
6.
Arduum et difficile est cottidianum ejus studium
verbis perstringere, quia Deo teste omni nisu
inter diem noctemque in divinis perstabat. Nichilominus
quoque cunctos sibi adhaerentes ad hujusmodi
negocium, ut ita dicam, ultra vires impellebat,
nec aliquid artis erat, quod non attemptaret,
etiam si ad unguem pertingere non valeret. Scriptoria
namque non in monasterio tantum, sed in diversis
locis studebat, unde et copiosam bibliothecam
tam divinorum quam philosophicorum codicum
comparavit. Picturam vero et sculpturam et
fabrilem atque clusoriam artem, et quicquid
elegantius in hujusmodi arte excogitare poterat,
numquam neglectum patiebatur, adeo ut ex transmarinis
et ex Scotticis vasis, quae regali majestati
singulari dono deferebantur, quicquid rarum vel
eximium reperiret, incultum transire non sineret.
Ingeniosos namque pueros et eximiae indolis