PL 141, col. 311
Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne
autem verbi gratia partem descriptionis illius subjicimus,
sicut est quod in Bethlehem nasci dignatus
est, juxta prophetiam Micheae: quod super asinum
sedens venit Hierosolymam, et in tempore passionis
veste rubea indutus est. Et sicut ovis ad occisionem
ductus est, et cum iniquis reputatus est [(Isa. LIII, 7)]
,
sicut deploraverat Isaias. Quod triginta argenteis
venundatus est [(Matth. XXVI, 15)] ac spinis coronatus [(Matth. XXVII, 29)]
et lapide occlusus est [(Thren.
III, 53)] , ut lamentatus fuerat Jeremias; quod transfixis
palmis ac pedibus, felle et aceto potatus est,
et divisa sunt vestimenta ejus, et super tunicam
ejus missa est sors [(Matth. XXVII, 23, 24)] , et ipse
collocatus in obscuris, sicut mortui saeculi [(Psal.
CXLII, 3)] , deflente David; quod caesus est (Matth.
XXVI, 67) et consputatus [(Marc. XV, 19)] , et lancea
vulneratus [(Joan. XIX, 34)] , dolente Job.
Talis itaque descriptio prophetarum de humilitate
et passione Christi, quoniam in solo Jesu Christo
Domino nostro tota inventa est, non solum venisse
Christum, sed ipsum solum vere esse Christum
ostendit. Item Christum venisse, et quis esset Christus
olim praesens indicatio contemporalium sibi
vatum ostendit, velut Zachariae et Elisabeth, Simeonis
et Annae, quorum gesta seu vaticinia nota sunt,
et Joannis Baptistae dicentis: Ecce Agnus Dei, ecce
qui tollit peccata mundi [(Joan. I, 29)]
. Quando enim
isti Dominum Jesum personaliter indicarunt, non
modo venisse Christum, sed qui esset Christus, sine
dubio ostenderunt. Item signa vel miracula, quae in
nativitate et baptismo et passione Domini nostri
Jesu quasi extrinsecus, sed tamen divinitus facta
sunt, non modo venisse Christum, sed ipsum vere
esse declaraverunt, sicut visiones angelorum laetantium
in Nativitate ejus, sicut stella nova rutilans
ad indicium ejus, sicut magi cum muneribus venientes
ad cunabula ejus, quae miracula sic turbaverunt
regem abusivum, ut in aemulationem Christi
nati coaevorum ejus infantium crudelissimam stragem
ederet. Praeterea sicut tonitruum paternae vocis, et
Spiritus sancti columbina species in baptismo ejus,
et sicut quando sol obscuratus est, et terra tremuit,
et velum templi scissum est in occisione ejus. Super
haec omnia Christum venisse demonstrant opera et
sermones ejus, de quibus ipse confutabat olim incredulitatem
Judaeorum dicens: Si opera non fecissem
in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent [(Joan. XV, 22)]
.
Et de quibus corroborabat inter alios
fidem discipulorum Joannis Baptistae dicens: Haec
dicite Joanni quae audistis et vidistis: Caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Et beatus
est qui non fuerit scandalizatus in me [(Matth. XI, 5)]
.
Haec enim et alia multa facturum esse Christum
prophetae praedixerant. Quae omnia quoniam a Domino
nostro Jesu Christo fieri videbantur, ipsum
vere Christum esse probabant. Caetera vero Christi
adventus argumenta sicut est, quod in omnem terram
exivit sonus apostolorum [(Psal. XVIII, 5)] , et