PL 141, col. 312

Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

quod in ipso benedici videntur omnes tribus terrae [(Psal. LXXI, 17)] ,
et alia innumerabilia sponte praeterimus,
quia satis copiose quod propositum fuerat demonstravimus,
id est, Christum tempore suo venisse.
Nec habet Judaeus quid hiscere contra. Nam si
dixerit sceptrum de Juda non esse ablatum, perspicue
falsus est, quia circiter annos mille dispersa est
tribus Juda in omnes ventos, et locum regni sacerdotalis
alieni possident. Quod si dixerit sacerdotium
ejus non esse defunctum, mentitur plane, quia nec
extra Hierusalem habet sacrificandi licentiam, nec
intra facultatem. At si dixerit testamentum non
esse finitum, et hoc praecipue falsum est, quia sine
sanguine sacrificii non stat jus Veteris Testamenti.
Si dixerit numerum sancti Danielis in tempore supradicto

non fuisse completum, hoc quoque falsum
esse rationes chronicarum facile probant. Si dixerit
illum non esse Christum, cui superius relata descriptio
convenit, cum testimonio prophetarum, tum
etiam eo falsus esse probatur, quod nullus est alius
cui convenire possit. Si novis et judicibus prophetis
obgannire tentaverit, refellunt eum veteres et circumfulgentia
signorum miracula. Si autem miracula
Nativitatis, et caetera facta fuisse non credit, arguit
eum innocentium caedes, et historiae multae. Magnifica
vero Christi opera obumbrare non valet, quia
litterarum, aedificiorum et aliis signis impressa vel
expressa sunt, ut sine ruina mundi disparere non
possint. Tanta igitur ratione convictus, tantisque

sanctorum testimoniis confutatus Judaeus, si legali
et propheticae auctoritati non acquiescit, extra synagogam
ejiciendus est. Hactenus expedito quia
venit Christus, et quando, et quis sit, ab hinc quia
verus Deus est ingrediamur ostendere.
Hoc ergo primum ponimus, Christum super omnes
homines alios excellere: sua quaedam gloriosa
propria manifestant, a prophetis exposita, velut hoc
quia est homo de virgine natus, Isaia teste: Et Christus
est homo sine adjutorio inter mortuos liber, teste
David. Nec enim alium hominem virgo mater peperit,
nec alius virtute sua liber a mortuis resurrexit.
Deinde vero sunt alia Christi propria, quibus omnem
supereminet creaturam, sicut illud ab Isaia cum admiratione
prolatum: Domine, quis credidit auditui

nostro et brachium Domini cui revelatum est? [(Isa.
LIII, 1.)]
Et illud Davidicum: Dominus dixit ad me:
Filius meus es tu, ego hodie genui te [(Psal. II, 7)]
.
Neque enim angelus, neque alia creatura Dei brachium
est, aut in aeterno die naturalis Dei filius est.
De qua filiatione vel generatione divina satis exstat
copiosa theologorum auctoritas; unde rex mire sapiens
subtilissimam quaestionem proponebat dicens: Quis ascendit in coelum atque descendit? quis continuit
spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas
quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos
terrae? quod nomen filii ejus, si nosti?
[(Prov. XXX, 4.)]
Ex his ergo propriis supradictis quae Christum a
creatura separant, sit pro ratione demonstratio divinitatis
ejus hoc modo. Quidquid est aut Creator,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.