PL 141, col. 313
Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne
aut creatura: proinde quod est, si creatura non est,
Creator est. Cum ergo Christus sit Dei brachium,
quod creatura non est, sine dubio Creator est. Item
filius naturalis, et si numero differt a Patre suo quoniam
alter est, naturali tamen definitione Patri suo
unum idemque est. At Christus Dei Filius naturalis
est, Christus igitur idem quod Pater, id est Deus est.
Liquet igitur Christum quia Dei brachium est Dominum
esse, et quia Dei Filius est esse Deum. Praeter
haec denique sunt vaticinia quaedam de Christi
divinitate sic aperta, ut in eorum tractatu non sit
opus uti ratiocinatione. Quoniam evidenter illum
ipso nomine Dominum clamant cum laudibus Deo dignis,
quamvis non sine commemoratione humanitatis
ejus, qua fit ut Deus verus, et homo simul
esse credatur. De quibus illud Davidicum: Sedes tua,
Deus, in saeculum saeculi, et caetera [(Psal. XLIV, 7)] .
Et illud Isaiae: Parvulus natus est nobis, filius datus
est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius,
Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps
pacis: multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit
finis [(Isa. IX, 6)]
. Ubi in his verbis Isaiae cavenda est
falsa Judaeorum interpretatio, qua vaticinium istud
ad Ezechiae nomen inflectere laborant, quando cum
Christianis simplicibus altercantur: falsa certe,
quia non babetur scriptum in Hebraico, et vocabitur
nomen ejus Ezechias, quod interpretatur fortis Domini,
sed vocabitur nomen ejus Elgiber, quod interpretatur Deus fortis,
quod nomen, id est El, soli
Deo convenit, et non Ezechiae, cui nec caetera quae
sequuntur convenire possunt. Caeterum in vaticino
David, simul cum divinitate Christi, diligenter attendenda
est distinctio Patris, Filii et Spriritus sancti.
Cum enim dicitur: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi:
virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam
et odisti iniquitatem [(Psal. XLIV, 7, 8)]
, ad Filium Domini
loquitur. Cum dicit: Propterea unxit te Deus, Deus
tuus [(Ibid., 8)]
, de Deo Patre loquitur. Cum vero
subjungit, oleo laetitiae [(Ibid.)]
, Spiritum sanctum
significat, nihilominus Deum, ut loco suo demonstrabitur.
III.
Magna dissensio est inter filios hominum cum
de multis aliis, tum etiam de confessione fidei. Quod
videns Apostolus dicebat: Nos praedicamus Christum
crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Dei
virtutem et Dei sapientiam [(I Cor. I, 23, 24)]
. Non solum
autem Gentiles et Judaei, sed et ipsi quidem qui
se Christianos appellari volunt, nimiam habent inter
se differentiam. Cum alii eorum catholici sint, alii
haeretici multis modis. Ego vero Fulbertus, qui pono
talia, licet peccator et indignus episcopus, tamen,
quia vel fide catholicum me esse desidero atque profiteor,
gratia Dei volo aliis, quibus potero, de mea
fide et suo errore aliquam portiunculam reddere rationis
ejus quae in me satis est et copiose. Et primum
quidem Judaeis. Hi ergo nobis consentire dicunt
in hoc: unum Deum confitemur omnium Creatorem;
dissentiunt autem de multis, sed periculosius