PL 141, col. 33

Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne

sed subito Warinus dux, cum Tolosanis et Provincianis
superveniens, bellum restauravit, et fugatus
est Lotharius [ an. 841].
17.
Anno secundo post mortem domni Ludovici
et Carolus et Ludovicus regnum partiti sunt sibi.
Et post duos annos [( an. 843)] venit imperatris ,
mater Caroli Calvi, Turonis, obiit, sepulta apud
Sanctum Martinum. Ipso anno Rainoldus Arbatilicensis
comes, cum Lanberto Nannetis comite congressus,
occisus est. Et Nannetis eo anno a Wefaldingis
capta est, et Carolus Calvus primo Britanniam
ferro et igni vastavit. Sequenti anno [( an.
844)] Bernardus comes Pictavinus et Arveus
filius Rainoldi, congressi cum Lanberto comite,
occisi sunt. Alio anno [( an. 845)] Siguinus comes

Burdegalensis et Sanctonicensis a Normannis captus
et occisus est, et Sanctonas a Normannis concremata
est, thesauris ejus obtimis exportatis. Carolus
iterum Brittanniam pergens, cum Nomentio duce
dimicat, et victor fuit, Nomentio fugato. His temporibus
Normanni diffusi sunt per Aquitaniam, quia
duces ejus inter se bellis deciderant, nec erat qui
eis resisteret; et concrematae sunt ab eis Herio
insula et monasterium Deas, Burdegala, Sanctonas,
Engolisma, Lemovicas, Parisius, Turonis, Belvacus,
Noviomagum, Aurelianis, Pictavis, et innumera
monasteria et castella destructa.
18.
Post mortem Ludovici imperatoris anno
octavo [( an. 848)] Carolus Calvus Lemovicae
conventum generalem habuit tempore quadragesimae;
ante cujus praesentiam Ainardus praefectus
monasterii sancti Marcialis, deposito canonicali habitu,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.