PL 141, col. 829

Epistolae (Guillelmus V Aquitaniae), J. P. Migne

meum esse, et rerum mearum curam habiturum,
si opus esset. Hoc scitote quia si nostris partibus faveritis,
nunquam vidistis tam bonos dies quam illos
quibus nos in illum honorem mittetis. Nam omnia
nostra procul dubio vestra erunt. Remandate mihi
quam bene possum confidere in amore vestro et adjutorio.
Valete.
EPISTOLA III LEONIS VERCELLENSIS EPISCOPI AD GUILLELMUM DUCEM.
Domino GUILLELMO duci, frater LEO servitium.
Ne tristeris, amice charissime, si Longobardi te
deceperunt. Ego certe optimum tibi dabo consilium,
si mihi credere volueris. Esto vir fortis, et de praeteritis
ne cures, de futuris caveas. Per tuum fidelissimum
hominem mihi manda quid velis facere, et

ego optimum tibi dabo consilium. Mitte mihi mulam
mirabilem, et frenum pretiosum, et tapetum mirabile,
pro quo te rogavi ante sex annos. Amen dico
tibi, non perdes mercedem tuam, et quidquid volueris
dabo tibi. Vale.
EPISTOLA IV GUILLELMI AD LEONEM EPISCOPUM VERCELLENSEM.
Domino LEONI Vercellensium episcopo, GUILLELMUS
Pictavensis, amicus ejus clarissimus, salutem
et servitium.
Minime tristor, charissime, super Longobardorum
deceptione. Non enim deceperunt me, qui nequaquam
habuissem fidem promissis eorum. De
praeteritis eorum fallaciis ego non curo, de futuris

per Dei gratiam mihi cavebo. Non parum autem
minor de te qui et multam praeteritorum habes memoriam,
et non minus futurorum jactaris habere
providentiam, quod illius Cunonis partibus consensisti,
qui nec in sua terra aliquid tibi unquam donavit,
neque posse donare fertur, nec aliquid auferre
in regno Italiae. Sed quamvis in hac causa non
bene tibimet consuluisse videaris, et mihi amicos
meos probanti suffragium nullum praebueris, exspectabo
tamen illud optimum consilium quod mihi te
daturum promittis, si tibi credere voluero. Manda ergo
mihi per litteras quomodo vis ut tibi credam, et quae
beneficia mihi provenient per tuum consilium, ex
dono illius Cunonis, si regnum Italiae, quod mihi

promittitur, et quod adipisci possem, Deo volente,
si multum curarem, quaerere desiero. Mulam quam
rogasti non possum ad praesens tibi mittere, quia
non habeo talem qualem ad opus tuum vellem, nec
reperitur in nostris partibus mula cornuta, vel quae
tres caudas habeat, vel quinque pedes, vel alia hujusmodi,
ut congrue possis dicere eam mirabilem.
Mittam vero tibi, quam citius potero, unam optimam
ex melioribus quas reperire possim in nostra
patria, cum freno pretioso. Caeterum tapetum
tibi possem mittere, nisi fuissem oblitus quantae
longitudinis et latitudinis tapetum jam dudum requisisti.
Rememora ergo, precor, quam longum
et latum esse velis, et mittetur tibi, si invenire potuero.
Sin autem, jubebo tibi fieri quare volueris,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.