PL 142, col. 1037

Carmina sacra et preces (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne · Statutum de defunctis (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

Oritur sidus inclytum
Illustrans omne saeculum,
Per quod dies et tempora
Assumunt vitae lumina.
Reliqua non exstant in ms.
III. AD CRUCEM ADORANDAM ORATIO.
In cujus nomen omne genu flectitur, coelestium,
terrestrium et infernorum, ei nunc mea curvo genua,
sive confiteor culpam Patri luminum, possessori
omnium spirituum, imperanti tam terrenis quam
coelestibus: tibique, inimice humani generis, interdico,
qui circuis quaerens quem devores, averte a me

Decretum est a beatissimo Patre domino Odilone,
una cum consensu et rogatu omnium fratrum Cluniacensium,
ut sicut in ecclesiis Dei quae per orbem
terrarum longe lateque constructae sunt, in die Kalendarum
Novembrium agitur festivitas Omnium
Sanctorum, ita agatur apud nos festivo more conmemoratio
omnium fidelium defunctorum, qui ab
initio mundi fuerunt usque in finem, tali modo.
Ipso die supradicto post capitulum faciant eleemosynam
decanus et cellerarius de pane et vino omnibus
supervenientibus pauperibus, sicut mos est agi in
Coena Domini. Et quidquid ipso die ex refectione
fratrum remanserit ad prandium, ex integro recipiat
eleemosynarius, nisi tantum panem et vinum,
quae post coenam recipiat. Ipso etiam die post vespertinalem

synaxim, pulsentur omnia signa, et agatur
officium pro defunctis. Ad missam vero matutinalem,
festivo more agitur officium, omnia signa
pulsentur. Tractus a duobus fratribus cantetur,
cuncti fratres offerant: privatim et publice missas
celebrent pro requie omnium animarum fidelium, et
duodecim pauperes reficiantur. Et ut hoc decretum
perpetuum vigorem obtineat, volumus et petimus et
praecipimus tam in loco hoc quam in cunctis ad
istum locum pertinentibus servetur. Et si alius
aliquis ex ista nostra fideli inventione sumpserit
exemplum, particeps omnium bonorum efficiatum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.