PL 142, col. 1059

De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne

illo capitulo. Sed cum sanctum Gregorium nusquam
legamus ipsum hymnum interdixisse, liceat nostros
quoque testes idoneos introducere, quo eorum testimonio
possit probari, utrumnam jure debeat decantari.
Nam cum scriptum sit: In ore duorum aut
trium testium stat omne verbum [(Matth. XVIII)] ,
prius proferam duos, deinde multos. Denique Telesphorus
papa, a beato Petro octavus, constituit ut
ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc
est: Gloria in excelsis Deo. Qualiter ejus debeat
credi testimonio, testatur martyrium quod sustinuit
pro Domino. De Symmacho quoque papa ita legimus:
Hic constituit ut omni die Dominica vel natalitiis
martyrum Gloria in excelsis hymnus diceretur.
Cujus sanctitatis vir iste fuerit, de bonis ejus operibus

quae fecit, ex libro Dialogorum legere volentibus
satis liquebit. Ubi beatus papa Gregorius narrat
quod quidam Paschasius sanctae Romanae Ecclesiae
diaconus, cum tanti meriti apud Deum esset ut
quidam daemoniacus, tacta ejus post mortem dalmatica,
a daemone sit liberatus: tamen quia tanti pontificis
ordinationi restitit, cuidam religioso viro in
purgatoriis poenis constitutus, non per somnium,
sed visibiliter apparuit, ac pro qua culpa haec
pateretur innotuit. Ecce de hoc hymno angelico
duo testes inventi sunt idonei, qui a nemine, ut
puto, possunt refelli. Quod si adhuc tertius quaeritur,
non jam unius, sed sexaginta episcoporum in
medium profero testimonium, qui in quarto Toletano
concilio [(Tol. conc. II, pag. 730)] , in nomine Domini

congregati, tam super hoc quam super aliis hujusmodi
hymnis promulgaverunt decretum cap. 12. De
hymnis, inquiunt, etiam canendis et Salvatoris et
apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus
hymnum dixisse perhibetur, Matthaeo evangelista
testante: Et hymno dicto, exierunt in montem
Oliveti [(Matth. XXV)]
. Et Paulus apostolus ad Ephesios
subscripsit, dicens: Implemini Spiritu sancto,
loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritualibus [(Ephes. V)]
. Et quia cernebant nonnullos
in Ecclesia eos hymnos spernere, qui humano ingenio
videbantur in laudem apostolorum et martyrum
triumphos compositi esse, vehementer arguebant
eos hujusmodi verbis, dicentes: Respuant et illum
ergo ab hominibus compositum, quem quotidie publico

privatoque officio in fine omnium psalmorum
dicimus: Gloria, honor Patri et Filio et Spiritui sancto
in saecula saeculorum. Amen. Pro quo nos canimus: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto usque in finem.
Et post haec inferunt. Nam et ille hymnus quem
nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,
angelicus est. Reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici
doctores composuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis
canendi sunt, quia in sanctarum Scripturarum
locis non inveniuntur. Componuntur missae sive
preces, vel orationes sive commendationes, seu
manus impositiones, ex quibus si nulla decantantur in
Ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.