PL 142, col. 1060
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
paulo post: Sicut igitur orationes, ita et hymnos
in laudem Dei compositos, nullus nostrorum ulterius
improbet, sed pari modo Gallia [in Gallicia]
Hispaniaque celebrent, sintque excommunicatione
plectendi qui hymnos rejicere fuerint ausi. Unde
sanctus Pater Benedictus jubet nos monachos ad
omnes regulares cursus celebrare hymnos quos ille
vocat Ambrosianos. Ad haec potest aliquis dicere,
tunc temporis Gallos et Hispanos in missarum suarum
celebritate nondum habuisse usum sanctae Rom.
Ecclesiae. Quod et nos non negamus. Testatur hoc
abbas Hilduvinus, vir in divina lege apprime eruditus,
in ea epistola quam ad Ludovicum imperatorem
direxit pro passione sanctorum martyrum Dionysii
et sociorum ejus, ubi inter alia quae suae narrationi
videbantur congrua haec adjecit: Cui astipulari videntur
antiquissimi et nimia vetustate pene consumpti
missales libri, continentes missae ordinem
more Gallico, qui ab initio receptae fidei usus in
hac occidentali plaga est habitus, usquequo tenorem,
quo nunc utitur, Romanum suscepit. In
nostri quoque monasterii archivo habetur Missalis
longe aliter ordinatus quam Romanae Ecclesiae se
habeat usus. Et quod iis omnibus majus est cum
una sit fides, cur super missarum celebratione,
Galliarum Ecclesiae a Romana discordent Augustino
requirenti, Gregorius respondit: Novit fraternitas
tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se
meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romana,
sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti
quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite
eligas, et Anglorum Ecclesiae, quae adhuc nova est,
ad fidem institutione praecipua, quae de multis Ecclesiis
colligere potuisti, infundas. Non enim pro
locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt.
Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae
religiosa, quae recta sunt eligas, et haec quasi vasculo
collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem
vertas. His satis instruimur exemplis nil nos delinquere,
si ea, quae ex auctoritate pontificum, qui
illum sanctum virum tempore praecesserunt, instituta
suscepimus, et vel ex Gallicanarum ecclesiarum
aut Hispanicarum usu mutuavimus, fideli devotione
servamus, imitantes ipsius beatissimi papae praedicandam
humilitatem. Qui cum reprehenderetur a
quibusdam quod aliarum ecclesiarum morem sequeretur,
inter alia fatetur, dicens: Si quid boni
vel ipsa videlicet Constantinopolitana, vel altera
Ecclesia habet, ego et minores meos quos ab illicitis
prohibebo in bono imitari paratus sum. Stultus
est enim qui in eo se primum existimat ut bona
quae viderit discere contemnat. Nam si ideo, ut
saepe dictum, illum angelicum hymnum prohibemur
in festivis diebus canere eo quod Romanorum presbyteri
non solent eum canere, possumus simili
modo post Evangelium symbolum reticere, quod
Romani usque ad haec tempora divae memoriae
Henrici imperatoris nullo modo cecinerunt. Sed an
eodem interrogati cur ita agerent, me coram assistente,