PL 142, col. 1062
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
post octavam Pentecostes, aliis e regione contendentibus,
in hac solemnitate, quia Spiritus sanctus
super apostolos in linguis igneis apparuit, non plus
quam septem dies debere expendi juxta dona ejusdem
Spiritus sancti. Sed ad hanc litem inter utrasque
partes dirimendam, ipso sancto Spiritu adjuvante,
ostendamus cui parti merito favere debeamus.
Nam cum S. Augustinus doctor egregius de sermone
Domini in monte habito disputaret, et singulas
beatitudines septem donis Spiritus sancti compararet:
nam prima beatitudo incepit: Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Matth. V)]
,
cum ad octavam perveniret, ita intulit:
Octava tanquam ad caput redit, quia consummatum
perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima
et octava nominatum est regnum coelorum. Cum
dicitur autem: Quis nos separabit a charitate? tribulatio?
an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas?
an periculum? an gladius? [(Rom. VIII)] : septem
sunt ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, et
quod perfectum est demonstrat ut per hos gradus perficiantur
et caeteri, tanquam a capite rursum exordiens.
Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio
Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur [(Isa. XI)] , his
gradibus sententiisque congruere. Et post aliquanta:
Haec octava sententia, quae ad caput redit perfectumque
hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem
octava die in Veteri Testamento, et Domini
resurrectionem post Sabbatum, qui est utique
octavus dies idemque primus dies, et celebrationem
octavarum feriarum quas in regeneratione novi hominis
celebramus et numero ipso Pentecostes. Nam
septenario numero septies multiplicato, quo fiunt 49,
quasi octavus additur, ut 50 compleantur, et tanquam
redeatur ad caput, quo die missus est Spiritus
sanctus, quo in regnum coelorum inducimur, et
haereditatem accipimus, et consolamur, et pascimur,
et misericordiam consequimur, et mundamur, et
pacificamur, atque ita perfecti omnes extrinsecus
illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus.
Ex his S. Augustini verbis liquido potest intelligi
quid de octavis Pentecostes possit sentiri. Sed interim
vel breviter de sacramento nostri baptismatis
aliquid loquamur, quod in similitudinem mortis,
sepulturae, resurrectionis Christi regitur, Apostolo
teste qui ait: Quicunque baptizati sumus in Christo
Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim
sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo
surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et
nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati
facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis
erimus [(Rom. VI)]
, et caetera. Unde et beatus
papa Leo: In baptismatis, inquit, regula et mors
intervenit interfectione peccati: sepulturam triduanam
imitatur dimersio, et ab aquis elevatio, resurgentis
instar est de sepulcro. Unde rectissime sancti
Patres duo tantum legitima tempora ad baptizandum,
si nulla necessitas intervenit, constituerunt: Sabbatum
videlicet Paschae et Sabbatum Pentecostes. Quae