PL 142, col. 1063
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
utraque per octo dies celebrantur. Merito consepeliuntur
Christo baptizati in Sabbato, ut cum ipso
valeant resurgere die Dominico. Sicut enim Sabbatum
requiem animarum, sic Dominicus dies, qui est
primus et octavus, significat resurrectionem corporum.
Si enim certi gratia mysterii per octo dies
noster baptismus colitur, ita ut octava die vestimenta
mutentur baptizatorum, cur non magis celebratur
per octo dies baptismus apostolorum? Quod
enim apostoli per adventum Spiritus sancti, qui in
igne apparuit, baptizati sunt in die sancto Pentecostes,
testatur in Evangelio Joannes Baptista, qui
confluentibus ad se turbis ait: Ego quidem vos baptizo
in aqua in poenitentiam. Qui autem post me
venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus
calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu
sancto et igne [(Matth. III)]
. Et ipse Dominus ad apostolos
ait: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem
baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos
dies [(Act. I)]
. De qua quidem octavae Pentecostes solemnitate
dicit quidam doctor egregie: Octavus dies
est, qui et primus, secundum formam octo beatitudinum.
Prima beatitudo dicit: Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Matth.
V)] . Octava ita: Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Ibid.)] .
Ad regeneratos pertinent hae sententiae,
ut qui pauperes sunt in hac vita propter regnum
coelorum, usque ad finem vitae perseverantes
sint, ut accipiant regnum pro quo hic laboraverunt.
Baptismus vero neophytorum, quamvis in Sabbato
agatur, ad illum baptismum pertinet quem apostoli
acceperunt in die sancto Pentecostes, cujus octava
est dies Dominica sequens, quam solemus appellare
octavas Pentecostes. Et iterum post aliqua: Celebratur
per septem dies opus septiformis Spiritus,
et octava die consummatio et declaratio et
glorificatio ejusdem operis. Quod si ita est, merito
eamdem glorificationem in nostris officiis recolit
octava dies, quae redit ad caput, quae et prima
dies. Itaque sicut celebravimus majestatem Spiritus
sancti in Pentecoste, celebremus et in octavis
ejusdem festivitatis, quatenus saepissime recolendo
ejus dona, dignetur charitas ejus se profusius infundere
cordibus nostris. Ex his omnibus manifesta
ratio patet quod hi qui octavam Pentecostes celebrant
rectius agunt quam qui hoc agere nolunt. Igitur
justissime et rectissime a sancta matre catholica
Ecclesia toto orbe terrarum diffusa octavae Pentecostes
solemnitas celebratur, veneratur et colitur. Si
quis vero huic sanae diffinitioni contradicit, ejusdem
matris Ecclesiae unitatem scindit. Finito tandem eo,
quo hactenus utebamur, sermone, libet aliam rationem
inchoare.
CAPUT IV. De Adventu Domini.
Dominica prima de Adventu Domini, Dominica
secunda, Dominica tertia, Dominica quarta, quae
proxima est ante Nativitatem Domini. Aliter vero