PL 142, col. 1064

De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne

in Lectionario, quem librum Comitis appellavit, sic
Dominica quinta ante Nativitatem Domini, quam
Amalarius praeparationem Dominici Adventus nominavit.
Deinde Dominica quarta ante Nativitatem
Domini, Dominica tertia ante Nativitatem Domini,
Dominica secunda ante Nativitatem Domini, Dominica
prima ante Nativitatem Domini, ut converso
modo quae apud Hieronymum dicitur prima vel proxima
ante Nativitatem Domini, apud Gregorium dicatur
Dominica quarta de Adventu Domini, non inconvenienter,
ut reor, propter quinque hujus saeculi
aetates, in quibus hominum genus sub jugo diaboli
captivum tenebatur, quousque ex intactae Virginis
utero nascendo in carne appareret, qui carnis peccata
per sui corporis hostiam aboleret et initium

sextae sequentis aetatis sanctificaret: vel quia interior
noster homo per quinque sensus corporis corrumpitur,
ita ut in nobis mors operetur, sicut propheta
dicit: Introivit mors per fenestras vestras [(Jer. IX)]
;
quatenus in his quinque hebdomadibus
hospitium mentis illi regi nostro praeparetur, quem
prophetica lectio in ipsa hebdomada quinta his verbis
pronuntiat venturum: Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit
rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam
in terra [(Jer. XXIII)]
. Quaternarium vero numerum,
quem, ut supra notavit sanctus Gregorius,
in quatuor Dominicis de Adventu Domini diebus
posuit, tali celebrant sacramento, ut homo, qui quatuor
consistit elementis, per quatuor hebdomadas

ejus exspectet Adventum, quem per tres ordines
librorum, legis scilicet, prophetarum, psalmorum
olim promissum, et per quartum, id est, principium
Evangelii, angelo sanctae Mariae semper virgini conceptum
ac nativitatis ejus ordinem narrante, ad
salutem humani generis certissime sciunt huic mundo
praesentatum. Et ne tantilla parvitatis meae attestatio,
quam ex aliorum magis quam ex propria protuli
sententia, videatur parvipendenda, majorum
dicta ponantur in medio, ut vel ex his liquido comprobetur
quorum usus rectior habeatur. Ait nempe
Amalarius divinorum officiorum scrutator non contemnendus:
In antiquis libris Missalium et Lectionariorum
reperitur scriptum: hebdomada quinta
ante Nativitatem Domini. Totidem enim lectiones

habemus in Lectionario, et totidem Evangelia a
tempore memorato per dies Dominicos usque ad
Nativitatem Domini. Antiphonarius habet tria officia
diurna, et quartum in die Dominico qui vacat post
lectiones duodecim; nocturna vero quatuor, ut superius
dixi, per dies Dominicos. Auctor Lectionarii
excitat fidem nostram ad recolendum Domini
nostri Jesu Christi venturi in mundum praeconium
per quinque aetates mundi. Auctor Missalis qui
nominatur Gregorialis, et Antiphonarii, nos tangit
ut recolamus Nativitatem Domini celebratam per tres
ordines librorum, scilicet legis, prophetarum et psalmorum;
necnon et per quartum, id est, principium
Evangelii, in quo narratur Gabriel archangelus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.