PL 142, col. 1066

De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne

sanctae Trinitatis individua est operatio. Et
quanquam ad solum Filium respiciat humanitatis
assumptio, tamen ad totam Trinitatem pertinet
effectiva nostrae redemptionis consummatio. Quapropter
aequum per omnia fore et conducibile censetur,
quatenus tres tantum hebdomadae observentur
in adventu Domini. Quod si aliquid supercreverit,
synecdochicos accipitur, ne tanti mysterii ordo et
regula praesumptuose (quod absit) annulletur. Est
autem et alia ejusdem negotii ratio, haudquaquam
vilipendenda, qua gloriosus Ecclesiae auctor et doctor
eximius Hilarius in libro Officiorum utitur: Sicut,
inquiens, pater ille familias in Evangelio trino
adventu infructuosam ficulneam visitavit [(Luc. XIII)] ,
sic sancta mater Ecclesia Salvatoris annuo recursu

per trium septimanarum secretum spatium sibi incitavit.
Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum
facere quod perierat [(Luc. XIX)] . Venit ante legem,
quia per naturalem intellectum quid unicuique
sequendum, quidve agendum sit innotuit. Venit sub
lege, quia patriarcharum exemplis et prophetarum
praeconiis semini Abrahae legalia confirmavit decreta.
Venit tertio post legem per gratiam ad vocationem
gentium, ut a solis ortu usque ad occasum laudare
discerent pueri nomen Domini, quos usque ad
finem mundi ad suae majestatis cultum exhortari
non desinit.
CAPUT V. De missa, Deprecationem nostram, et concordia officiorum Dominicalium.
De missa, Deprecationem nostram, quaesumus, Domine, benignus exaudi,
quae in quibusdam Sacramentorum
libris bis solet poni, primo videlicet
peracta Pentecostes hebdomada, post officia jejunii
mensis quarti, quae praetitulatur in Missali, Dominica
vacat. Item secundo, post duas Dominicas, tertia
incipiente. Ubi quaerendum reor quo loco rectius
dicatur: nam per singula quatuor tempora peracto
jejunio, sequens Dominica vacat ab officio, quamvis
missae non desint inde compositae. Et quia officia
jejunii primi mensis, in prima Quadragesimae hebdomada,
et jejunii quarti mensis in hebdomada Pentecostes
inveniuntur conscripta, licet semper eodem
perveniant ordine, tamen, sicut peracta prima Quadragesimae
hebdomada, ea Dominica quae ibi posita

est, dicitur, et lectiones Apostoli et sancti Evangelii
leguntur, ita et hic agendum esset recte et praecipue
cum eadem missa, lectio Apocalypsis Joannis
et Evangelium, quae eodem die leguntur, miro inter
se concordent modo. Nam sacerdos et sua et Ecclesiae
voce deprecatur sibi praestari supplicandi affectum
et defensionis auxilium: et in lectione scriptum
est: Et prociderunt viginti quatuor seniores ante sedentem
in throno, et adorabant viventem in saecula
saeculorum. Amen [(Apoc. IV)]
. Et in Evangelio princeps
Judaeorum Nicodemus venit ad Jesum nocte [(Joan. III)] ,
rogans et interrogans de animae suae salute.
Et deinceps, finita hac eadem hebdomada
usque ad adventum Domini, par numerus invenitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.