PL 142, col. 1071

De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne

ut pariter ab omnibus mundentur offensis et
secura sibi mente deserviant. Et in communione jam
quadam spe ex divino munere Propheta animatus,
ex persona fidelium canit laetus: Memento verbi tui
servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti, haec me
consolata est in humilitate mea [(Psal. CXVIII)]
. Concordia
inter lectionem evangelicam et apostolicam, offerendam
et missam in ea quae subsequitur hebdomada,
in propatulo est. Nam in Evangelio Dominus
infirmum reguli filium sanat [(Joan. V)] , et offerenda
narrat de beato Job qualiter Satan a Domino petiit
ut tentaret eum et, data ei potestate in facultates et
in carnem ejus, perdidit omnem substantiam ipsius,
et filios, carnem quoque ejus gravi ulcere vulneravit [(Job I)] .
Ad resistendum hujusmodi insidiis, hortatur

nos Apostolus, exemplo beati Job, confortari in
Domino et in potentia virtutis ejus: Induite vos,
inquit, armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias
diaboli [(Ephes. V)]
, et caetera, usque ad finem lectionis.
Et in Evangelio legimus: Quia postquam
cognovit pater, quia illa hora sanatus est puer in qua
dixit ei Jesus: Filius tuus vivit, credidit ipse et domus
ejus tota [(Joan. IV)]
. Domus ejus intelligitur familia
ejus. Pro qua familia, id est, Ecclesia de gentilitate
collecta, rogat sacerdos his verbis: Familiam
tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi,
ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera, et
in bonis actibus tuo nomini sit devota. In responsorio
Propheta beneficia justi Judicis potestatemque commemorat,
dicens: Domine, refugium factus es nobis
[(Psal. LXXXIX)] ,
etc., usque ad finem subsequentis
versus. Unde et cantor in introitu confitetur quod
in voluntate Domini universa sint posita, et non sit
qui possit resistere ejus voluntati. In communione
quoque Propheta ex persona beati Job vel sanctae
Ecclesiae, multimodis persecutionibus subditae, orat
ad Dominum, dicens: In salutari tuo anima mea, et
in verbo tuo supersperavi, quando facies de persequentibus
me judicium. Iniqui persecuti sunt me, adjuva
me, Domine Deus meus [(Psal. CXVIII)]
. Nunc superest
tantum ut dicamus de Dominica vigesima secunda
post octavas Pentecostes quam convenientiam illud
officium totum cum Evangelio habeat, in quo introducitur
persona regis, qui voluit rationem ponere
cum servis tuis. Cui cum oblatus esset debitor decem

millium talentorum, nec haberet unde redderet, misertus
ejus, dimisit ei debitum. Sed quia ille noluit
misereri conservi sui, iratus Dominus, debitum quod
dimisit, repetit, tradiditque eum tortoribus, quoadusque
redderet universum debitum [(Matth. XVIII)] .
Quo haec parabola tendat, Dominus manifeste denuntiat,
dicens: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si
non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus
vestris [(Ibid.)]
. Quam sententiam Propheta pertimescens,
in introitu clamat ad Dominum, dicens: Si
iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit [(Psal. CXXIX)]
?
Et quoniam sciebat eum justum
judicem esse, hac voce studebat eum benevolum
reddere. Quia, inquit, apud te propitiatio est, Deus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.