PL 142, col. 1075
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
quarta feria duae lectiones leguntur, ut hi qui in
Sabbato sunt consecrandi, admoneantur ut notitiam
legis et prophetarum habeant, quae maxime in quarta
aetate vigebant. Sexta feria una tantum legitur,
quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur,
quod nunc in sexta mundi aetate praedicatur ac
legitur. De duodecim lectionibus, quae praetitulantur
in libro Sacramentorum, die Sabbati, sic in litteris
Patrum reperitur scriptum: Sex lectiones ab antiquis
Romanis Graece et Latine legebantur. Qui mos
apud Constantinopolim hodie quoque servatur propter
duas causas: unam, quia aderant Graeci, quibus
incognita erat Latina lingua, aderantque Latini,
quibus incognita erat Graeca; alteram quoque, propter
unanimitatem utriusque populi. Duodecim
lectiones dicuntur propter duodecim lectores, non
propter duodecim sententiarum varietates. Sex
lectiones sunt tantummodo in sententiis. Neque
enim si dixerimus Amen, verum, propterea duas
veritates intelligere debemus, sed unam. Sed de his
hactenus nunc ad propositum redeamus. Quaestio
tua, si rite recordor, talis erat, ut scire optares
utrumnam statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum,
etiamsi idem mensis quinta, sexta aut
septima feria incipiat, an ad aliud Sabbatum propter
quartam feriam sit differendum. Ad quod tibi
ex consuetudine sanctae Ecclesiae, quae pro maxima
auctoritate tenenda est, respondeo: quod
absque ulla refragatione semper ejusdem mensis
quarta feria debeat exspectari, quoniam idem jejunium,
quod quarta feria incipitur, Sabbato finitur;
nequaquam Februario, sed totum Martio deputatur,
ea videlicet ratione ut in eo mense primum
jejunium nostrum Domino consecretur, in quo
principium anni ac ipsa creatio mundi coepit. Unde
iste terminus firmiter est observandus, ut nec ante
IV Nonas Martii, nec post VI Idus ejusdem mensis
aliquis statuat jejunandum, sed in his septem diebus
ubicunque primum evenerit jejunare licite
valebit. Ex quo velut intellectuali quodam filo
rectissimae regulae linea, per quatuordecim hebdomadas
usque in secundum Junii mensis Sabbatum,
itemque inde per alias quatuordecim, ad tertium
Septembris Sabbatum: item sive per tredecim, sive
per quatuordecim, ad illud proximum ante Nativitatem
Domini Sabbatum, ut absque errore eorumdem
Sabbatorum termini possint inveniri. Ad hoc
demonstrandum constituantur feriae septem cum
diebus totidem mensis Martii, id est, a quarta Nonarum
usque in septimam Idus, per quos primi Sabbati
termini solent variari, et his inspectis res ipsa se
nobis aperiat. Ut enim ab ultimo incipiamus, Martius
aut quinta feria incipit, et Sabbatum in quo est
jejunandum sexto Idus occurrit; aut mensis sexta
feria, Sabbatum vero septimo Idus; aut ille feria
septima, istud vero octavo Idus; aut mensis prima,
quae est Dominica, et Sabbatum Nonis; aut si ille
feria secunda, istud postridie Nonarum. Si vero tertio,
istud tertio Nonas; at si Martius feria quarta,