PL 142, col. 1074

De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne

temporibus anni. Ver est humidum et calidum, et
in eo facimus unum jejunium ut elementum humoris
in nobis castigetur, ne consentiat falsae pulchritudini
veris. Ex humore enim et calore nascitur pulchritudo
terrae. Aestas sicca est et calida, in qua
alterum jejunium facimus ut castigetur elementum
caloris in nobis, ne consentiat incendio carnali. Tertium
fit jejunium in autumno, qui est frigidus et
siccus, ne aliquo languore animi arescamus ac defluamus,
et inveniamur sine pinguedine olei in aeterno
tabernaculo: etenim illo tempore congregamus
quo fruamur in futuro. Quartum jejunium
fit in hieme, quae est frigida et humida, ne membra
nostra fluxu atque luxu solvantur in comessationibus
et potationibus, et per hoc negligatur

amor Dei. At quia Quatuor tempora annorum nos
impediunt ad amorem [ab amore] Dei, quatuor
jejunia facimus, per singula quaeque tempora suum
jejunium, unumquodque pro suo tempore. Simili
modo diurna curricula quatuor nos impediunt ab
amore scilicet coelestium, matutinum, meridianum,
vespertinum, nocturnum. Per haec etiam quotidie
ab amore aeternorum retrahimur. In unoquoque
tres dies sunt. Quia unumquodque tempus tres menses
habet, pro unoquoque mense singuli dies jejunio
consecrantur. At vero quia quotidiana peccata
aggravant, non sufficit unum jejunium per unumquodque
tempus, ac per hoc quadragesimale tempus
inducimus, quo quotidiana peccata affligantur. Eadem
vero Quatuor temporum jejunia his diebus solent

celebrari, scilicet quarta feria, sexta et Sabbato.
Ideo quarta, quia Judaei in ea fecerunt consilium
ut occiderent Christum; sexta, quoniam occiderunt
eum; Sabbato, ex auctoritate sanctae Romanae
Ecclesiae, concluditur jejunium, propter tristitiam
apostolorum quam de morte nostri Redemptoris
habuerunt, sicut Innocentius papa in suis Decretalibus
narrat. Sabbato, inquit, jejunandum esse ratio
evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum
ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu
Christi non solum in Pascha celebramus, verumetiam
per singulos circulos hebdomadarum ipsius
diei imaginem frequentamus, ac si sexta feria propter
passionem Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere

non debemus, qui inter tristitiam atque
laetitiam temporis illius videtur inclusus. In quo etiam
Sabbato consecratio ordinum ecclesiasticorum celebratur,
causam etiam ejusdem consecrationis sancto
Augustino dicente ad Januarium: Sabbatum,
inquit, commendatum est priori populo in otio corporaliter
celebrandum, ut figura esset sanctificationis
in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus
in Genesi sanctificationem per omnes priores
dies, sed de solo Sabbato dictum est: Sanctificavit
Deus diem septimum [(Gen. II)]
. Quia ergo charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis [(Rom. V)] , ideo sanctificatio
in septimo die commemorata est, ubi requies
commendatur. Nunc de lectionibus videamus. In

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.