PL 142, col. 1073
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
medius incedat, quia non solum juxta hujus
mundi sapientes, eo quod partibus suis consistat
perfectus esse dignoscitur, verum etiam magis propter
sacramentum septiformis gratiae et evangelicae
doctrinae. Nam septenario quater ducto in hanc perfectionis
summam excrescit, ut sicut senarius infra
denarium, ita et iste infra centenarium numerum
perfectus inveniatur. Quod prudens calculator facile
intelligere quibit, si partium ejus divisiones diligenter
in unum colligit. Nulli vero dubium quin septem
ad Spiritum sanctum, quatuor vero pertineant ad
Evangelium; quia per septiformem gratiam Spiritus
sancti praedicatur Evangelium per quatuor plagas
mundi. Si quis vero contentiose conatus fuerit reprehendere,
quod in praedictis officiis non aeque omnia
omnibus ex toto conveniant, hujusmodi responsum
a B. Augustino percipiat: Non sane omnia quae
gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda
sunt, sed propter illa quae aliquid significant, adduntur.
Solo enim vomere terra proscinditur; sed
ut hoc fieri possit etiam caetera aratri membra sunt
necessaria. Et soli nervi in citharis atque hujusmodi
vasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari
possint insunt et caetera in compagibus organorum,
quae non percutiuntur a canentibus, sed ea quae percussa
resonant, his connectuntur. Ita in prophetica
historia dicuntur etiam aliqua quae nihil significant,
sed quibusdam adhaereant quae significant et quodammodo
religantur.
CAPUT VII. De jejunio quatuor temporum.
Terminos rectae fidei sanctaeque doctrinae posuerunt
ab initio Patres catholici, quos omnino nefas est
transgredi. Sed et multae consuetudines ecclesiasticae
inveniuntur a sanctis Patribus infra canonicae regulae
terminos constitutae, sicut sunt Adventus Domini,
Septuagesima, Sexagesima, Quinquagesima, Quadragesima,
litania major, dies Rogationum ante
Ascensionem Domini, vigiliae quorumdam sanctorum,
nec non et haec ipsa Quatuor temporum jejunia, quae
prae manibus habentur, aliaque perplura quae omnia
jure perpetuo absque ulla transgressione nobis sunt
observanda ac pro lege tenenda, dicente sancto Augustino
ad Casulanum presbyterum de jejunio Sabbati:
In his enim rebus, de quibus nihil certi statuit
Scriptura divina, mos populi Dei vel instituta
Majorum pro lege tenenda sunt. Accedit etiam hoc
quod nihil sine ratione in ecclesiasticis consuetudinibus
a sanctis Patribus constitutum reperitur, si
causa diligenter inquiritur. Ut ex veterum ac praecipue
sancti Augustini sermonibus intelligi potest,
necessarium est nostrae religioni annuatim Quatuor
jejunia celebrare. Nam Quatuor temporibus volvitur
annus: Vere, aestate, autumno, hieme. Haec Quatuor
tempora solent nos per delectamenta sua revocare
ab amore Creatoris. Qua de re jejunandum est
in unoquoque tempore, ut castigentur nostra quatuor
elementa, ne subripiantur a delectatione mundi.
Ipsa quatuor elementa conjuncta sunt Quatuor