PL 142, col. 1272

Acta (Synodus Atrebatensis), J. P. Migne

Judaeorum Nicodemus dum ex signis et miraculis
Jesum a Deo venisse confiteretur, continuo Dominus
respondit hoc solo confessionis munere
regnum coelorum posse mereri, nisi renatus
foret ex aqua et spiritu. Quod quidem regenerationis
mysterium vos aut pleniter recipere, aut evangelicis
verbis contraire necesse est, cum constet vere
haec Jesum dixisse.
Ad haec illi dederunt hujusmodi responsum: Lex
et disciplina nostra, quam a magistro accepimus,
nec evangelicis decretis, nec apostolicis sanctionibus
contraire videbitur, si quis eam diligenter velit intueri.
Haec namque hujusmodi est: mundum relinquere,
carnem a concupiscentiis frenare, de laboribus
manuum suarum victum parare, nulli laesionem

quaerere, charitatem cunctis, quos zelus hujus nostri
propositi teneat, exhibere; servata igitur hac justitia,
nullum opus esse baptismi; praevaricata vero ista,
baptismum ad nullam proficere salutem. Haec est
nostrae justificationis summa, ad quam nihil est
quod baptismi usus superaddere possit, eum omnis
apostolica et evangelica institutio hujusmodi fine
claudatur. Si quis autem in baptismate aliquod
dicat latere sacramentum, hoc tribus ex causis evacuatur.
Una, quia vita reproba ministrorum baptizandis
nullum potest praebere salutis remedium;
altera, quia quidquid vitiorum in fonte renuntiatur,
postmodum in vita reperitur; tertia, quia, ad parvulum
non volentem neque currentem, fidei nescium

suaeque salutis atque utilitatis ignarum, in quem
nulla regenerationis petitio, nulla fidei potest inesse
confessio, aliena voluntas, aliena fides, aliena confessio
nequaquam pertinere videtur.
Quibus econtra episcopus ait: Si huic justitiae
vestrae ab evangelica et apostolica institutione fidem
attribuitis, hanc facile non aliunde sumptis
viribus evacuamus. Natum namque ex immaculata
Virgine Dei Filium nulla peccati corruptione
infectum teneri evangelica et apostolica testatur
auctoritas; sed, sicut Apostolus docet, ipse justus
est et justificans omnia, non quod ipse extrinsecus
donum justitiae accepisset, cujus participatione
dicatur justus, sed principaliter et substantialiter justus,
ut necessario in eo idem et unum dicamus esse

justum quod justitiam, alioquin fallitur Apostolus in
eo quod dicit: Justificans omnia. Nam si aliunde
accepit, ut ipse sit justus, infirmioris justitiae et inferioris
est quam is a quo accepit; nec erit justificans
omnia, sed ille a quo accepit ut ipse et omnia justificentur.
Verum ipse a seipso accipit ut sit justus et
justificet omnia, sine quo nullus sanctus, nullus etiam
justus, per quem omne sanctum et justum, et a quo
omnis gratia et omne donum justitiae descendit, sicut
ait beatus Jacobus: « Omne datum optimum et omne
donum perfectum desursum est, descendens a Patre
luminum [(Jac. I)] . » Quod autem « a Patre luminum »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.