PL 142, col. 1275
Acta (Synodus Atrebatensis), J. P. Migne
delictis inquinata mundetur. Et sic, in morte Christi
et in resurrectione ejus, potentia baptismatis novam
creaturam condit ex vetere, ut in renascentibus et
mors Christi operetur et vita, dicente beato Apostolo:
« An ignoratis quia quicunque baptizati sumus
in Christo Jesu, in morte ipsius baptizat sumus?
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
morte, ut quomodo surrexit Christus per gloriam
Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus [(Rom.
VI)] . » Unde notandum quia, in baptismatis regula, et
mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam
triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio
resurgentis instar est de sepulcro. Deinde vero
sacri chrismatis unctione perfunditur infans, ex cujus
nomine Christus dicitur, et homo post lavacrum
sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum
remissio datur, ita per unctionem Spiritus adhibetur.
Quae licet carnaliter administretur, spiritualiter
tamen proficit; sicut et ipsa baptismatis gratia, visibilis
actus est, quod in aqua mergitur; sed spiritualis
efficitur, quod delictis mundatur. Manus
impositio ideo fit ut per benedictionem advocatus
invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim Paracletus,
post mundata corpora, libens a Patre descendit, et
quasi super baptismi aquam velut super pristinam
sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quia:
« In principio Spiritus Dei ferebatur super aquas [(Genes. I)] .
»
Hoc est primum nostrae reparationis sacramentum,
ad quod confirmandum Dominus, nullius indigens
remissione peccati nec remedio renascendi, cum non
haberet quod aquis potuisset mundari, tamen ad
Joannem aquis Jordanicis baptizandus, sicut evangelista
docet, festinavit. Cui recusanti ait: « Sine
modo, sic enim decet nos omnem implere justitiam [(Matth. III)] ;
» ac si diceret: Exemplum praebere
omnis justitiae, ut videlicet discant omnes fideles
neminem posse absque baptismo justificari, quamvis
innocenter ac juste vivat. Joannes vero ait: « Et
ego nesciebam eum [(Joan. I)] ; » ac si diceret: Ignorabam
eum primum; sed videns eum sibi retinere
baptismum, intellexi quia hic erat qui baptizaturus
erat in Spiritu sancto, et [in] remissionem peccatorum.
Sicut ipse dixit: « Super quem videris Spiritum
descendentem et manentem super se, ille est
qui baptizat in Spiritu sancto [(Ibid.)] . » Quare notandum
est quia impossibile est quemquam ad perfectum
justitiae sine regenerantis aquae mysterio aspirare,
maxime cum opera justitiae hanc gratiam
Cornelio Caesariensi dare non potuerint, donec eum
cum omni familia sua salutari unda Petrus innovavit,
super quos Spiritus sanctus ante baptismum
inaudito praeeuntis gratiae exemplo cecidit, ut hac
manifesta Dei virtute animatus Petrus regnum Dei
gentibus aperiret, quem cum caeteris discipulis,
ne in viam gentium abiret, Dominus ante monuerat.
Quod cum ita sit, profecto in hoc vobis repugnare
convincimini quod evangelica vos et apostolica praecepta