PL 142, col. 1277

Acta (Synodus Atrebatensis), J. P. Migne

culpam traxit ad mortem; istum, ne
spe immortalitatis deceptus, temporalibus deliciis
ardentius insistat, per inevitabilem mortis eventum
invitat ad veram vitam. Quia vero ille, mortis securus,
Auctore contempto, aurem aperuit suasori,
et superbiae audacia una periit; hunc pietas Redemptoris
voluit suspensum morte teneri, ut per humilitatis
custodiam vitaret hostem, audiret Conditorem,
sicque ad superna conscenderet. Nihil igitur
repugnat a vero talem hunc regeneratum ex fonte,
quem mors invitat ad vitam, qualem illum, si non
peccasset, formatum, quem mox de immortalitate
praesumptio coegit subire mortis ruinam.
Sed fortasse objicis mihi quantum ei praestitit donata
immortalitas, ex qua ruinae causam venturam

Conditor non ignorabat. Multum quidem ei contulerat,
ut, videlicet si sine peccato manere voluisset,
et mortem non gustaret, et tam ipse quam ejus progenies,
angelos semper haberet concives. Sed, dum
praeceptum neglexit Conditoris, ipsa sua libertate
deceptus, a paradiso seclusus, in ignotis partibus sui
generis posteritatem transposuit, atque poenam,
quam ipse praevaricationis reus exceperat, generando
transmisit in posteros; de qua non potuisset erui
nisi eum Christus suo adventu relevasset; qui, per
novae regenerationis mysterium, omne praeteritum
vitium sui baptismatis lavacro purgavit et statum
pristinae libertatis reformavit. Igitur, ad vitanda
improbi seductoris tentamina, cum primum parvuli
sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramenta,

non prius fontem vitae adeunt quam exorcismis et
sufflationibus sacerdotum ab eis spiritus immundus
abigatur, ut vere appareat quomodo princeps mundi
hujus ejiciatur foras, et prius alligetur fortis, et
vasa ejus diripiantur translata in possessionem victoris,
qui captivam ducit captivitatem, et dat dona
hominibus.
Quod si refugitis credere ut qui parvulum fidei
nescium, suaeque salutis ignarum, nec regenerationis
curam habentem, de fonte suscipiunt, eorum fides
aut confessio illi puero nequaquam proficiat,
consequitur ut nec paralytico offerentium fidem
profuisse credatis, de quo evangelista dicit, quia
« videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico:
Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua (Matth.

IX). » Sed nec illud recipiendum aestimabatur quod
in Evangelio legimus de muliere Chananaea ut fides
ejus ad impetrandam salutem filiae profuerit. Porro
alius evangelista dicit quod offerebant Jesu parvulos,
ut manus eis imponeret; et complexans eos, et
imponens manus, benedicebat eos [(Marc. X)] . Qua
in re datur intelligi quia non parvulorum fides, quae
adhuc nulla fuerat, sed offerentium fidelis credulitas
ut parvuli benedicerentur obtinuerat, sicut Dominus
dixit centurioni pro salute servi postulanti: « Vade,
et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in
illa hora [(Matth. VIII)] . »
Denique vos, qui nihil in sancta Ecclesia corporaliter
gerendum arbitramini, ut in hoc baptismatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.