PL 142, col. 1327

De corpore et sanguine Christi contra Berengarium (Hugo Lingonensis), J. P. Mign

corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi non
ita crederes celebratum ut corpus esse diceres, et
incorporeum praedicares. Perinde, si perpenderes
quod amplitudo divinae potentiae sensuum excedat
circos, nec possit sensualiter ambiri quod in vos
informet sensus, os nimis extensum contraheres,
contractum corrigeres, correctum denique contineres.
Dicis enim, nimis extense loquens, in hujusmodi
sacramento, corpus Christi sic esse ut panis et vini
natura et essentia non mutetur; corpusque, quod
dixeras crucifixum, intellectuale constituis. In
quo evidentissime patet quod incorporeum confiteris.
Qua in re, universalem Ecclesiam scandalizas,
ipsumque tuum offendis auctorem, qui palpabile obtulit
quod incorporeum affirmas. Namque si panis

et vini natura et essentia reali principalitate, post
consecrationem, persistunt, translatum nihil potest
intelligi, et si quod adjunctum est sola fit intellectus
potentia, revera non capitur quomodo, vel unde,
vel idem sit quod adhuc non subsistit. Est enim
intellectus essentiarum discussor, non opifex; judex,
non institutor. Et quamvis rerum vel monstret vel
figuret imagines, nullum corpus materiali producit
exordio. At si panis et vini sacramentum, ob solam
salutis potentiam, cum nato et passo unum atque
idem est; similiter auctori nihil refert hoc sacramentum
eodem judicio, eadem intelligentia baptismum
vel esse, vel dicere, vel quidquid in sacramentis
salubriter celebratur, sicut patet in plurimis;
velut, si procul justitiae aliquem dixeris eumdem

cum regibus, hoc ipsum ad patricium referas,
hoc ad Caesarem, si velis. Quod si hoc modo Christi
corpus applicas ad sacramentum, inde quod haec
communis virtus, haec publica fortitudo, commune
et publicum malum sit. Porro autem, si ex sua essentia
vel natura non habent salutis potentiam, habent
ejus contrarium, sicque, dum in sua natura
permanserit, erit impotens sacramentum. Per quod
evidenter consequitur corpus Christi sic esse imbecille,
si panem, qui in sua natura permanserit, dixerit
corpus esse. Quapropter necesse est ut aut
panem omnino a sua natura dejicias, aut ipsum
Christi corpus dicere non praesumas. Quod si forte
dixeris et suam naturam retinere, et tamen non esse
impotens sacramentum, contra rationem loqueris;

si cui naturam conferes, inhaerentiam [ al., inhaerentia]
tollis. Omnes enim res, dum in sua natura
consistunt, ab inhaerentibus naturae non recedunt.
Quid ergo de aqua in vinum conversa dicis? Dices in
sua natura mansisse, et tamen vinum esse, aut
dices non esse vinum; sicut nec panis [ al., panem]
corpus nisi saporis potentiam. Quodcunque horum
dicas mirabiliter furis, profundissime fundis, solitarius
hauris. Attritum dicit quod incorruptibilis al.,
incorruptibile] est, facisque consequentiam,
quam quaedam destruunt elementa. Putas enim, non
bene intelligens, attrita quaeque consequenter corrumpi.
Sed vide quia ignis plagatus non corrumpitur,
et aer non doluit a sagitta. Quod si ipsum dixeris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.