PL 142, col. 1328
De corpore et sanguine Christi contra Berengarium (Hugo Lingonensis), J. P. Mign
augmentari eo quod in dies immolatur, lechythum
non dices non minui, cum ex eo quotidie caperetur.
Si vero non imminutum protuleris, et sumptum
et integrum confiteris. Ergo si hoc potuit
Elias, quare hoc non potuit et Deus? Frumentum
mulieris Sarephtenae hujusmodi azymis praesignavit;
hoc ipsi praesignaverunt panes, millibus satiatis,
totitas [ al., deitas] non solum servata est. Verum
etiam bissenos redundavit in cophinos. Quos qualiter
gratuitos [ al., gustatos], vel unde augmentatos,
si dixeris, per eamdem hoc esse potentiam respondemus;
tuaque de ipsis confessio fides est sacramenti
certissima. Natura etenim stabilis, per longaevos
obtentus, libertatem constantiae pactumque
virtutis, quo dominatur, in rebus plerumque per
quem obtinet, solvit [ al., perobtinet solum]. Alioquin,
nisi ita concederes, videatur [ al., videretur]
invicto obstare Deo. Quod sibi auferre non potest
qui ibi [ al., tibi] concesserit quae de Christi corporis
sacramento praesumptuose suades. Qua in re alios
quidem vincis, sed ipsorum furorem armas, qui
divinae potentiae detrahentes naturam rerum factione
[ al., factricem] dicunt. Proinde, o in cunctis
aliis reverentissime vir, assume tibi fidem, quia justus ex fide vivit
[(Rom. I, 17)]
, et fide mundantur
corda, sicut scriptum est: Mundans fide corda
eorum. Et quae in mysteriis ideo tenenda maxime
est, quia, sicut alibi scribitur, ipsa mentis dubietas
licet bonae vitae sit, qui accipit, excludit, ne ad ejus
sacramenti intelligentiam pertingat. Quod tecum
saepius revolvendo, ne ultra, quaeso, argumenteris
de omnipotentia divina. Sicut enim non capis quomodo
Verbum caro factum sit, sic non potes capere
quomodo panis iste mutetur in carnem, et vinum in
sanguinem transformetur, nise te docuerit omnipotentiae
fides. Alioquin luctaris cum Deo; sed non in
brachiis patriarchae; sed neque cum aurora imo
etiam tota tua haec luctatio nocturna est, magis
quam videtur esse insidiose luctantis quam amicabiliter
amplexantis. Quae nimirum luctatio non
solum non meretur, sed perdit; et non a merito
erroris immunis est, quasi durare nolueris [ al.,
volueris] currendo incurret mortem. Propter quod
philosophiae tuae suadeo tenere quod scriptum est.
Tolle, inquit, luctatori coronam, lentus jacebit in
stadio. Desiste ergo fore erroris miles, desiste impugnare
coeleste mysterium, perpende quod Dei
voluntas, et verbum omni naturae supereminet, et,
qui in facturis potens est, potentem transformare
credas, sicut scriptum est: Mutabis ea, et mutabuntur [(Psal. CI)]
.
Dei enim velle pro facto est. Exue
igitur erroris involucrum, et casto fidei velamine
in mentem para. Memorare quod in Ambrosio legitur
de sacramentis [(lib. De initiandis, cap. 9)] , quia
corpus quod conficimus ex Virgine est; cum dicit
quia ex virgine est, partum dicit, et non alicui simile,
sicut tu per potentiam judicas. Hoc certe intellexi,
cum ad te de mysteriis sermonem adorsus, fidem
tuam curiosus [ al., curiosius] investigarem, quam