PL 142, col. 1330

De corpore et sanguine Christi contra Berengarium (Hugo Lingonensis), J. P. Mign

pro fratribus animas ponere [(I Joan. III)]
. Ad hoc
salutare convivium cum desiderio currendum est,
quia Christus hoc ipsum cum desiderio celebravit,
sicut ipse in Evangelio ad discipulos suos dixit: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum
antequam patiar
[(Luc. XXII)]
. Ad hanc mensam Judaeos
Augustinus invitans in libro contra genera hostium [(lib. contra quinque genera hostium seu de quinque
haeresibus, c. 7)] ,
sic dicit: « Saevistis, o Judaei,
occidistis, sanguinem Christi fudistis. Quid facere
nunc habetis, nisi ut credentes baptizemini; et bibatis
habetis, nisi ut credentes baptizemini; et bibatis
sanguinem quem effudistis? Non est quod
horreatis, fusus est sanguis medici, et factum est
medicamentum phrenetici. » Sicut Augustinus de
Paulo phreneticum patienter toleravit, sustinuit

me ferientem se, donavit mihi feriri per se. Quid
tibi, quaeso, vile est in ipsa quae in Christi corpus
transit creatura? Nam et corpus quod Christus
sumpsit ex virgine per naturam quidem corruptibili,
et si non corrupta per coitum, ex eodem
exstitit elemento, ex quo fructus sacramentorum
processit. Licet enim Virgo peperisset, non sicut
genuit nata est, nec a virginibus descendit parentibus,
sed ea conditione nascendi quae cunctis mortalibus
perseverat. Aliter paritura defluxit, et Verbum
incarnatum non ex alia quam ex terrena substantia
generavit, sicut Augustinus dicit in libro De verbis
Domini: « Adveniens, inquit, divinitas in uterum
virginis Mariae auctoritate illa qua Adam in paradiso
de limo terrae formavit, carnem sibi ex substantia

ipsius Mariae fabricavit. » Ex hac ipsa materia
ipsos quoque sacramentorum fructus novimus procreari,
quos catholice oblatos, secreta deitatis potentia,
per sanctum et invisibilem Spiritum carnem
Christi, et sanguinem fieri confitemur. Unde iterato
apud Augustinum habetur: « Quis, inquit, ea facit,
nisi qui dixit ut haec terra produceret, et in eodem
verbo suo, quae creavit, et regit, atque agit. » Dei
namque incommutabile Verbum, humiliter concarnatum,
mortalibus, sicut nos inhabiles, et minus idoneos
per sacramentorum fidem in novam transtulit
creaturam, quod nemo videre potest, nisi [ al., qui
non nisi] qui non distinctiones membrorum in nobis
considerat; sic ipsam mysteriorum materiam summa
sibi corporavit [ al., concorporavit] virtute; quod

ideo invisibiliter est credendum quia invisibiliter est
factum. Sicut enim Verbum Dei in carne invisibile
fuit, quod tamen factum erat, sic ista ipsa caro quia
jam in verbo consistit, quodammodo invisibilis facta,
quodam iterum necessario pioque consilio ad gustus
suffragium panis et vini quibusdam qualitatibus,
occultatur. Sed spiritualibus oculis ipsa carnis veritas
non negatur. Alioquin fides tanti mysterii deperisset,
si cruor in calice fieret manifestus, et si in
macello Christo [ al., Christi] ruberet sua caro, rarus
in terris ille qui hoc non abhorreret. Sed cum vita
aeterna non nisi edenti promittatur, perpetuarent
morti, qui Christum non coenassent. Sicut enim medicus
fastidienti aegro austeram potionem per alienas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.