PL 142, col. 1332

De corpore et sanguine Christi contra Berengarium (Hugo Lingonensis), J. P. Mign

nos fefellit? Absit! Imo tu perturbas veritatem;
et quasi mentitam redarguis; nec vereris Scripturam
dicentem quod ea, quae Veritas repromisit,
sine aspectu credenda sint: ipsa enim dicit: hoc
est corpus meum [(Matth. XXVI, 26)]
. Concedis dixisse,
sed repugnare non cessas. Dicis enim corpus,
et non corpus, suum, et non suum. Quomodo
enim dicas, vel non dicas, superius dixisse
me puto. Idcirco dictum puta [(AUGUSTIN. serm.
2, de verb. Apost., c. 1, 10)] : « Sacramentum fidelium
agnoscunt fideles, audientes autem quid
aliud quam quod audiunt? Erit homini illi mores,
non vita, qui mendaces putaverit vitam? » verba
namque vitae sunt; quia Vita haec dixit: et vita
ipsa sunt, et Veritas haec dixit: et vera ipsa sunt,

et quibus loquitur, quia ipse est Verbum Patris.
Cur enim scandalizat te species quae remansit, ut
reor, si te cruentasset occisus, scandalum majus
esset, sicut dicit Joannes Chrysostomus [( Homil. de
proditione Judae, sub finem)] : « Erubesces, » inquit,
« oblationis arcana, occisus propositus est Christus. »
Ita quidem nunc mysterium tecum est, nunc operta
mysterio. Si enim per fidem non ambulas in quo erit
mysterium? Per fidem enim ambulamus, et non per
speciem [(II Cor. V, 7)]
. Aliter enim non venitur ad
aram, quae et sacerdos et sacrificium est. In Christo
enim haec omnia. Ipse enim est sublime altare Patris [(Hebr. XIII, 10)] ,
sicut scriptum est: Putasne aliud
esse altare ubi Christus pontifex astitit, quam corpus
suum per quod, et in quod Deo Patri vota fidelium,

et fides offeruntur? Unde et Psalmista: Introibo
ad altare Dei mei [(Psal. XLII, 4)] . Sed et de quo
diceret, adjunxit: ad Deum qui laetificat juventutem
meam. Hoc et apud Ambrosium [(libro IV de Sacramentis,
cap. 2)] : « forma, inquit, corporis altare est,
et corpus Christi est in altari. » Ipse enim est sacerdos
sicut Scriptura dicit: Terribile est, inquit,
immundum accedere ad ea. Ubi sacerdos est, qui
potestatem habet corpus, et animam perdere in gehennam [(Matth. X, 28)]
;
et illud Psalmistae: Tu es
sacerdos in aeternum [(Psal. CIX, 4)]
; et Paulus, hic
autem eo quod maneat in aeternum sempiternum
habet sacerdotium. Unde et idem: Talem, inquit, habemus sacerdotem, qui consedit ad dexteram magnitudinis
in excelsis
[(Hebr. VII, 1)]
. Ut enim ostenderet

se esse sacrificium: ideo ingrediens mundum dicit:
Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti
mihi: tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum
est de me ut facerem voluntatem tuam [(Hebr. X, 5-7)]
.
In ipsa voluntate sicut Apostolus dicit: Sanctificati
sumus per oblationem corporis Christi Jesu [(Ibid., 10)]
.
Sed ut nihil deficeret omnino venienti ad Christum,
ipse est tabernaculum, huic soli servatum mysterio,
ut omnia essent sub gratia per plenitudinem pietatis.
Necesse de caetero qui laniaret aliud pro [ al., per]
se quam ipsum in quo finis sacrificiorum est; per
quem non solum nos reservamur ad vitam, verum
etiam omnia illa quae in sacrificium dabantur. Nullis
enim jam synagoga, nullis fumant idola carnibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.