PL 142, col. 43

Prolegomena (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

auctoritate ducaris. Saepe requirens causas cur in
quibusdam psalmis interponatur diapsalma, observavi
diligentissime in Hebraeo et cum Graeco contuli
invenique, quia ubi lingua Hebraea sela, Graeca
vero habet semper, aut aliquid istiusmodi, ibi Septuaginta
et Theodotion et Symmachus transtulerunt diapsalma.
Neque vero nocet exemplis affirmare
quod dicimus. In septuagesimo quarto psalmo, cujus
principium est: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur
tibi, et invocabimus nomen tuum; post illud,
Ego confirmavi columnas ejus, apud Septuaginta et
Theodotionem et Symmachum est diapsalma; pro
quo apud Aquilam: Ponderavi columnas ejus, semper.
In quinta autem editione: Ego sum qui paravi
columnas ejus, semper. In sexta vero: Confirmavi

columnas ejus jugiter. Porro in Hebraico habet post Amuda,
quod est columnas ejus, sela. Et rursum in
septuagesimo quinto, cujus principium est: Notus in
Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, invenimus
apud Septuaginta et Theodotionem post: Scutum et
frameam et bellum, diapsalma; apud Symmachum
post: Clypeum et gladium et bellum, similiter diapsalma;
pro quo apud Aquilam post: Clypeum et
gladium et bellum, semper. Apud quintam editionem,
post: Scutum et romphaeam et bellum, semper.
In sexta vero post: Scutum et gladium et bellum,
in finem. Eratque rursum in Hebraico post Umalama,
quod est, et bellum, sela. Et in eodem
psalmo post illum locum: ut salvos faciat mites
terrae, in Septuaginta, diapsalma; apud Symmachum

similiter, diapsalma et apud Aquilam: semper; necnon
et apud quintam; in sexta vero in finem; et
in Hebraico erat post anie ares, quod est, mites
terrae, sela. Atque ita cum talem uniuscujusque
editionis opinionem reperissemus, haec annotavimus.
Utrum autem cujusdam musicae cantilenae
atque rythmi immutationem, qui interpretati sunt
diapsalma senserint aliudve intellexerint tuo judicio
derelinquo.
Hucusque Origenes, cujus nos maluimus in hac
disputatione dumtaxat imperitiam sequi, quam
stultam habere scientiam nescientium.
III. Quid sit diapsalma, Cassiodorus .
Inter expositores psalmorum de hoc nomine quaedam

noscitur provenisse diversitas. Hieronymus
Hebraicae linguae doctissimus inquisitor continuationem
Spiritus sancti esse confirmat, ob hoc quia
diapsalma significet semper. Beatus autem Augustinus,
rerum obscurarum subtilissimus indagator,
inter ardua sine offensione discurrens, hanc potius
partem elegisse cognoscitur, ut magis divisio esse
videatur, nominis ipsius discutiens qualitatem.
Sympsalma quippe dicitur Graeco vocabulo vocum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.