PL 142, col. 49

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

In Christi nomine incipit psalterium de translatione
septuaginta Interpretum, emendatum a sancto
Hieronymo in novum.
Origo prophetiae David regis psalmorum numero
centum quinquaginta.
PSALMUS PRIMUS.
C.
B. Iste psalmus ideo titulum non habet, quoniam
capiti Domino nostro Salvatori (de quo absolute
dicturus est) nihil praeponi debuit; sanctam enim
ejus incarnationis vitam, impiorumque ultiones insinuat.
Unde et materia hujus psalmi eadem est
quae et totius libri, scilicet Christus integer. Id est
caput Redemptor noster cum membris, id est omnibus
justis et sanctis.
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: et
in via peccatorum non stetit, et in cathedra
pestilentiae non sedit.
C Beatus vir, dictus quasi bene aptus (qui est
Christus) est, cui optata omnia vel desiderata succedunt,
virum egregie subjunxit. Vir enim a viribus
dictus est, qui nescit tolerando adversa deficere, aut
in prosperis aliqua se elatione jactare. Tribus modis
hic ostendit evenire humanos errores, cogitatione,
facto, et dicto. Cogitatione peccatrice abitur, facto
malo statur longe a Deo. Dicto vero malae doctrinae,
sive gloriationis, sive peccati consuetudine, in cathedra
inficiente pestilentiae sedetur. A Beatus igitur
qui non abiit cogitatione a Deo in regionem longinquam
dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit.

Quamvis esset positus in concilio impiorum,
id est quamvis impii hoc molirentur ut abiret, veluti
Christus quamvis inter peccatores sit conversatus,
in viam eorum tamen non abiit. Adam vero abiit,
dum uxori a diabolo deceptae consensit, impii vero
hoc molientes sunt diaboli, Scribae et Pharisaei, vel
omnes mali, in quorum viam Christus sicut non
abiit, ita in ea non stetit. Quoniam eum saeculi et
peccatorum illecebra non tenuit, nec in cathedra
pestilentiae sedit, id est prava consuetudine vel potius
doctrina, quia salubrem doctrinam docuit, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.