PL 142, col. 50
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
exempla malae doctrinae Christus posteris non relinquit.
C Est enim cathedra doctorum, tribunal judicum,
et regum solium proprie dicitur. H Unde sensus
versiculi hujus est: Beatus qui non cogitavit,
non fecit, non docuit mala.
2 Sed in lege Domini voluntas ejus: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
C Lex Dei est in declinandis peccatis sancta praeceptio,
in qua voluntas illius fuit, qui peccata non
fecit. A C Intende vero quod secundo dicit in lege,
non sub lege, quia Christus in lege fuit qui peccata
non habuit, caeteri mortales sub lege qui delictis
onerant. C Lex dicitur eo quod animos nostros liget,
suisque teneat obnoxios constitutis. Meditari semper
nullus valet legem Domini nisi Christus, sed et
ille qui membrum ejus est, meditabitur semper legem
Dei, qui eam omni puritate inquantum poterit
implebit. H Sive enim manducat, sive bibit, sive dormit.
In nomine Domini omnia faciens, meditabitur
legem Dei die ac nocte. C Dies dicta est a paganorum
diis. Nox eo quod noceat aspectibus, sive actionibus
nostris, dicta est.
3 Et erit tanquam lignum quod plantatum ÷ est .. secus decursus aquarum: Quod fructum suum dabit in tempore suo
C Bene ligno fructifero comparatus est Christus,
propter crucem quam pro nobis sustinuit. Plantatum,
id est praedicatum, secus decursus aquarum. Sicut
terrestris enim aqua, vita et lignorum virentium,
sic aqua baptismi salus est in Crucifixum credentium.
Fructum dabit, id est Ecclesias constituet;
tempore suo, id est quando beatae Incarnationis sacramenta
suscepit. Fructus a fruendo dicitur. H Lignum
(cui Christus comparatur secundum membra
sua, id est quosvis vere Christianos) sapientiam
puto, de qua et Salomon loquitur; lignum est vitae
his qui sequuntur eam, et Apostolus Christum ait
Dei virtutem et Dei sapientiam. Erit itaque Christianus
verus tanquam lignum, hoc est Christo Filio Dei
conformis factus corpori gloriae ejus, scilicet
Christi.
4