PL 142, col. 51

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

Et folium ejus non defluet: Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur.
C Folium ejus, sermones ipsius promissionis
intellige, qui nullo casu a veritate decidunt, sed
omnia quae agit in actu prosperitatis perficit, quae
omnia accipienda sunt fructus et folia, id est facta
et dicta.
5 Non sic impij ÷ non sic ..: sed tanquam pulvis Quem projicit ventus ÷ a facie terrae.
C Non sic impii, vox est terrentis, sicut est
invitantis, beatus vir, quoniam non erit sic impius,
ut superius dixit beatos esse. Pulvis est resolutio
terrae, cui homo terrenus comparatur cum inflatur
vento superbiae, et abjicitur sua levitate a firmamento

praeceptorum Dei. Pulvis huc illucque
dispergitur, sic et impius (qui semel Deum negaverit)
quocunque eum aura diaboli traxerit, illuc
errore perducitur.
6 Ideo non resurgunt impii in judicio: Neque peccatores in consilio justorum.
C Impii sunt, qui sanctam Trinitatem nullatenus
confitentur. C H Resurgunt impii, sed non in
judicio, quia jam judicati sunt. C Justus surgit ut
judicet, peccator ut judicetur. Impius, ut sine judicio
puniatur. Peccatores sunt Christiani sed peccatis
obnoxii, qui ideo non resurgunt in consilio justorum,
id est in judicio justorum, quia jam illis, scilicet
justis, per gratiam confessionis peccata dimissa
sunt. In quo numero et sancti sunt, quia nullus nisi

Deus sine peccato est. B Super Job: Hic ordines
notantur quatuor de die judicii, id est sancti qui jam
judicati sunt ad regnum, et cum Christo veniunt
ad judicandum. Et impii jam adjudicati sunt ad
supplicium. Peccatoribus dicitur qui poenitentiam
egerunt: Venite, benedicti; et qui non
egerunt: Discedite a me. In consilio, id est in
aeterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis.
C Vel in consilio, id est in judicio, ut cum
eis judicent. Judicium enim in consilio est, dum
quasi ex consilio assessorum, diversa peccata
diversis poenis punientur
7 Quoniam novit Dominus viam justorum: Et iter impiorum peribit.
C Bonorum viam, id est, opera dicit nosse Deum,
iter impiorum perire, quasi Dominus utcunque
nesciat. Sed est sensus, hoc scit Dominus quod in
beatitudine permanebit, hoc nescit, quod peribit,
id est diabolus cum sequacibus suis, qui est iter
impiorum in poena perpetua. A Peribit igitur, pro
non novit, dixit, sed et planius dicitur, quia hoc
est nesciri quod perire, et sciri manere et esse.
ORATIO EX PSALMO I.
Effice nos, Domine, tanquam fructuosissimum
lignum ante conspectum tuum, ut tuis imbribus
irrigati, mereamur tibi suavium fructuum ubertate
placere per Dominum nostrum, etc.
PSALMUS II.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.