PL 142, col. 52
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
ARGUMENTUM PSALMI II.
C Propheta de conventu infidelium contra
Christum in passione loquitur. Et Dominus Christus
de omnipotenti regno et de inenarrabili generatione
sua.
TT. ÷ Psalmus David ..
C Est iste psalmus habendus, primus in titulo,
secundus in ordine; unde in Actibus apostolorum
dicitur primus. H Vel quia apud Hebraeos, iste cum
primo unus psalmus habentur sine titulo. Per titulum
autem intelligitur uniuscujusque Psalmi intellectus.
Quid est enim titulus nisi clavis, ut ita dixerim. In
domum non ingreditur nisi per clavem, ita et
uniuscujusque psalmi intellectus, per clavem hoc
est, per titulum intelligitur, in cujus, scilicet persona
cantatur, aut in persona Christi, aut in persona
Ecclesiae, aut in persona Prophetae, et de qua
re sit.
1 Quare fremuerunt gentes: Et populi meditati sunt inania.
C Corripit hic Propheta populos, non solum
Judaeos, sed et gentiles, cur fremuissent contra
Christum, quod proprie ferarum est; fremuerunt
enim belluino furore, quia recta ratione carebant.
Meditati sunt inania, non intelligentes ejus adventum
esse fructuosum omnibus credentibus.
2 Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum Adversus Dominum: et adversus Christum ejus.
÷ Diapsalma ..
C.
Reges autem terrae, Herodem dicit, qui infantes
occidit, alterumque Herodem nepotem ejus qui
Pilato in nece Christi consensit. Principes Pharisaeos
dicit: princeps dictus quasi prima capiens. Venerunt
in unam voluntatem, non in unum conventum,
adversus Dominum, id est Patrem,
Christum ejus, id est Filium.
3 Disrumpamus vincula eorum: Et projiciamus ÷ a nobis .. jugum ipsorum.
C Verba ista sunt dementium Judaeorum. Putabant
enim se vincula dirumpere, id est, evangelica
praecepta, si in auctorem legis et in apostolos
ejus malivola voluntate consurgerent, et jugum
ipsorum projicere, cum jugum Domini sit suave
et onus ejus leve [(Matth. XI)] . Vanaque voluntate decepti,
putebant ejus dominationem gravissimam,
quam se abjicere festinabant, unde salvari poterant.
4 Qui habitat in coelis irridebit ÷ eos .. Et Dominus subsannabit eos.
C Coelos hic sanctos dicit, in quibus Christus
habitat. Irridebit et subsannabit, ex humano more
suscipienda sunt. Caeterum, nec irridet ullum
Deus, nec vultu subsannat, sed virtute sua peragit
quaecunque disponit.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua: Et in furore suo conturbabit eos.
C Tunc loquetur. Illud tempus significat venturi