PL 142, col. 557

Commentarius in Cantica (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne · Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

univit. Et hoc non meritis nostris aut ipsius
Israel pueri sui, sed misericordia sua indicibili,
cujus recordatus est.
10 Sicut locutus est ad patres nostros. Abraham et semini ejus in saecula.
Sicut locutus est ad patres nostros: hoc enim
ad patres et prophetas loquebatur, quod facturus
esset hanc misericordiam Abrahae et semini ejus,
id est omni fidem suam imitanti.
CANTICUM SIMEONIS. LUCAE CAPITULO I.
1 Nunc dimittis servum tuum, Domine. Secundum verbum tuum in pace.
Nunc dimittis: vides non solum Novi, sed et Veteris
Testamenti justos, spe futurae vitae desiderium

habuisse dissolvendi a corpore: imo pacis viam
deputasse, sarcinam deponere terrestrem, utputa
qui se in sinu Abrahae requiem non dubitarent habituros
esse perpetuam.
2

1 Pater noster qui es in coelis.
Discipulus. In oratione Dominica quot petitiones
habentur? Magister. Septem. D. Quae est prima?
M. Sanctificetur nomen tuum. D. Hoc quod in
capite est, Pater noster qui es in coelis, quomodo
intelligitur? M. Ibi enim invocatio divinitatis est,
dum Patrem nos habere profitemur Deum: quia
omnes fratres sumus, et Deum Patrem habemus in
coelis [(Matth. XXIII)]
2 Sanctificetur nomen tuum.
D. In prima petitione quam dixisti, quid intelligendum
est? M. A Christo enim Christianus derivatur,
et ideo dum Christiani vocamur, Christi nomen

tenemus, et supplicamus, ut opera Christi
facere valeamus, et nomen suum per opera bona
nostra in nobis sanctificetur.
3 Adveniat regnum tuum.
D. Quae secunda petitio? M. Adveniat regnum
tuum. D. Quid ibi intelligendum est? M. Oramus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.