PL 142, col. 560

Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

D. Quid post haec? M. sub illo enim crucifixus
est, et in eadem cruce mortuus, deinde sepultus
est.
5 Descendit ad infe rna: Tertia die resurrexit a mortuis.
Et manente corpore in sepulcro, anima ejus ad
inferna descendit. De quo inferno sanctos patriarchas,
scilicet, Abraham, Isaac et Jacob et sanctos
prophetas Isaiam, Jeremiam, et reliquos, et caeteros
omnes quos elegit, misericorditer liberavit. Et tertia
die victor resurrexit. D. Postquam resurrexit quid
fecit? M. Post nobilissimam et sanctissimam ejus
resurrectionem, conversatus est quadraginta diebus et quadraginta
noctibus cum discipulis suis: et
manducavit cum illis, multa docens et loquens de

regno Dei [(Act. I)] .
6 Ascendit ad coelos: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.
D. Quid postea? M. Post haec vero videntibus illis,
Ascendit in coelum, ubi quomodo vult et qualiter
vult, sedet ad dexteram Patris omnipotentis.
7 Inde venturus est: Judicare vivos et mortuos.
D. Quid post haec facturus erit? M. Finito mundi
termino, cum ipso corpore, cum quo ascendit in
coelum, venturus est judicare vivos et mortuos. D.
Quid sunt vivi et quid sunt mortui? M. vivi, justi;
mortui, peccatores.
8 Credo in Spiritum sanctum. Sanctam Ecclesiam catholicam.
D. Credis in Spiritum sanctum? M. Credo sine
dubio in Spiritum sanctum. D. Quid est? M. Deus
est et in Trinitate tertia persona, quia alia est persona
Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. In qua
Trinitate unum Deum omnino esse credo et confiteor.
D. Credis in sanctam Ecclesiam catholicam, et
sanctorum communionem? M. Credo sanctam Ecclesiam,
sed non in illam credo, quia non Deus, sed
convocatio vel congregatio Christianorum et domus
Dei est. D. Ecclesia qua lingua dicitur? M. Graeca.
D. Quid interpretatur Latine. M. convocatio seu congregatio
Christianorum, sicut superius dixi. D. Quid
est catholica? M. Universalis, id est per totum orbem
diffusa.
Sanctorum communionem.
Sanctorum quoque communionem, id est cum
sanctis societatem et communionem me habere
credo, si fidem firmiter tenuero et operibus servavero.
9 Remissionem peccatorum.
D. Credis in remissionem peccatorum? M. Non,
sed esse remissionem peccatorum credo, quia propter
hoc dignatus est Dei Filius carnem assumere,
ut nos qui propter peccata nostra salvi esse non poteramus,
ejus misericordia salvaremur.
10 Carnis resurrectionem.
D. Credis in carnis resurrectionem? M. Non credo
in illam; sed carnem quam in hac vita sub mortali
conditione portamus, resurrecturam esse immortalem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.