PL 142, col. 561

Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

credo, et pro consortio ejus, animam rationem
reddituram.
11 Et vitam aeternam. Amen.
Vitam aeternam vero sine dubio nos consecuturos
credimus: si ista quae hucusque exposuimus, firmiter
teneamus et operibus impleamus.
LAUDES POST NOCTURNUM. HYMNUS QUEM SANCTUS AMBROSIUS ET SANCTUS AUGUSTINUS INVICEM CONDIDERUNT [( Sequitur textus TE DEUM.)] FIDES CATHOLICA SANCTI ATHANASII EPISCOPI.
1 Quicunque vult salvus esse: Ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem.
Hic beatus Athanasius liberum arbitrium posuit,
sicut dicit in psalmo: Quis est homo qui vult vitam [(Psal. XXXIII)] ,
et iterum in Evangelio ipsa Veritas
dicit: Qui vult post me venire [(Matth. XVI)] . Similiter
et hic. Quicunque vult salvus esse. Non dicit,
velis aut non, salvus eris, sed quicunque vult, quia
Deus omnipotens nullum hominem invitum aut coactum
trahit ad fidem. Sed quicunque vult salvus
aeternaliter esse in corpore vel in anima, necessitas
illi est ut teneat catholicam fidem. Quia ante omne
opus necesse est ut fides praecedat; ante omnem
operationem, ante omnem inchoationem, ante omne
principium unicuique opus est ut teneat catholicam
fidem, dicente Apostolo: Sine fide impossibile est

placere Deo [(Hebr. XI)] . Unde Habacuc propheta ait:
Justus autem ex fide vivit [(Habac. II)] . Catholica,
Graecus sermo est, Latine interpretatur generalis
sive universalis; generalis, pertinet ad omnes homines;
universalis, quia per universum orbem est diffusa.
Fides credulitas est qua, scilicet veraciter
credimus, id quod nequaquam videre valemus. Unde
Apostolus ait: Fides est sperandarum substantia
rerum, argumentum non apparentium [(Hebr. XI)] .
Dicitur namque fides, eo quod fit inter Deum et homines.
Istam fidem, istam credulitatem ante omnia
opus est habere nobis, quia fides fundamentum est
omnium virtutum, et ideo prius aedificamus fidem,
quae est fundamentum, et super eam caeteras virtutes,
quia sine fide nullus salvus esse potest. Dicitur

igitur fides, credulitas sive credentia. Catholica,
universalis dicitur, id est recta, quam universa Ecclesia
tenere debet. Ecclesia vera congregatio Christianorum
sive conventus populorum dicitur.
2 Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: Absque dubio in aeternum peribit.
Quam fidem quisque, id est unusquisque. Integram,
id est plenam et perfectam, ut eam non
scindat per haeresim, neque ullo schismate corrumpat.
Inviolatam, id est eam non violet maledicendo
atque praedicando, et si eam non custodierit integram
et inviolatam, absque dubio in aeterna damnatione
peribit.
3

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.