PL 142, col. 562

Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

Fides autem catholica haec est: Ut unum Deum in trinitate, et trinitatem in unitate
veneremur.
Nunc manifestat quid est fides, vel qualiter unusquisque
eam credere debeat. Ut unum Deum in trinitate
et trinitatem in unitate veneremur, id est debemus
credere trinum et unum; unum in substantia,
trinumque in personis; nec propter trinitatem
debemus dimittere unitatem, nec propter unitatem
debemus dimittere trinitatem. Ut ipsum quem colimus,
unum veneremur et trinum; unum propter
unitatem substantiae; trinum propter personarum
vocabula, veneremur, id est adoremus atque colamus.
4 Neque confundentes personas:
Neque substantiam separantes.
Confundere est commiscere, quia non debemus
tantum unam personam credere, sicut Sabellius haereticus
asserebat, sed tres, id est Patrem et Filium
et Spiritum sanctum, nec substantiam separare:
ut Arius haereticus asserebat; dicebat enim, quod
sicut erant tres personae, ita fuissent tres substantiae.
Patrem asserebat majorem Filio, Filium minorem
Patre, Spiritum sanctum ministrum eorum dicebat.
Substantia dicitur, eo quod ex semetipsa subsistit;
substantia vero commune est nomen omnium rerum
quae sunt, coelum, sol, luna, terra, arbores; homines
etiam substantiae dicuntur. Deus igitur substantia
est, et summa substantia, et prima et omnium substantiarum
causa, quia omnium rerum creator est
[(Exod. III)] .
Essentia igitur proprie de Deo dicitur,
quae semper est quod est, quia incommutabilis est [(Jac. I)] .
5 Alia est enim persona Patris: Alia Filii, alia Spiritus sancti.
Hic contra Sabellium sunt personae divisae, quas
asserit esse unam, quia Pater in sua persona non est
Filius, sed tantum Pater; nec Filius in sua persona
est Pater, sed tantum Filius, et Spiritus sanctus in
sua persona non est Pater, nec Filius, sed tantum
Spiritus sanctus, ex utroque procedens. Persona
dicta est, eo quod per se sonat.
6 Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas: Aequalis gloria, coaeterna majestas.
Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas,
hoc est una substantia. Aequalis gloria, coaeterna
majestas, id est coaequalis, sine initio et fine,
et gloria, et potestas.
7 Qualis Pater talis Filius: Talis et Spiritus sanctus:
Quia sicut Pater aeternus est vel omnipotens
seu invisibilis, similiter est et Filius et Spiritus
sanctus.
8 Increatus Pater, increatus Filius: Increatus Spiritus sanctus.
Increatus Pater. In, praepositio, est in hoc loco, pro
non composita. Increatus Pater, id est non creatus,
quia ipse est omnium Creator, et a nullo creatus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.